De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 23

neque per se sine ulteriore inquisitione rem citatam ponit extra periculum hagiographi vel inspiratoris .

22. Ergo Göttsberger, qui utique in quaestione biblica non est adversarius exegesis liberioris, ideo non approbat theoriam illam citationum, quod nitatur gratuita suppositione et antiquis hagiographis tribuat considerationes criticas, quae alienae fuerint ab illorum temporum usu.

Multo etiam severius iudicasse quosdam theologos conservativos mirandum non est. Exemplum iam alibi (De Insp. n. 371) posuimus verba card. Billot, qui theoriam citationum implicitarum vocat „vanissimum effugium ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate narrationum eius“. S. Schiffini (Divinitas Scripturarum 162) ait: „Reprobanda est illa corruptio Bibliorum, quae a novellis quibusdam exegetis sub ementito nomine citationum implicitarum circumfertur.“ Numerat (p. 163) illud dictum inter artificia, quibus recentes quidam student „suae mentis errata innocuis formulis convestire ad fallendos incautos“. Et (p. 166) allegat verba A. I. Delattre (Autour de la question Biblique (53 307), qui censet illam theoriam esse periculi plenam, cum privet maximam partem Scripturae veritate.

Disputatio delata est ad Commissionem pontificiam de re biblica:

„Ad dubium:

Utrum ad enodandas difficultates, quae occurrunt in nonnullis Sacrae Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius asserta omnia auctor inspiratus minime approbare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia habere non possunt?

Responsum est:

Negative, excepto casu, in quo, salvis sensu ac iudicio ecclesiae, solidis argumentis probetur: 1. Hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare, et 2. eadem nec probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui.“ Ita die 13 februarii 1905 (Denz. 1979).

23. Ex hoc responso plura discere licet: a) Non a priori reicienda est possibilitas citationis implicitae, cuius asserta sacer auctor non sua facere vel approbare intendat. Exaggerat igitur Schiffini, cum (Divinitas Scripturarum 162—164) ait „nihil esse hanc hypothesim quam meram corruptionem integritatis Librorum sacrorum“; nam, inquit, illo loco, ubi citatio implicita esse dicitur, nemo loquitur nisi Spiritus Sanctus et sacer scriptor, et in iis, quae dicuntur, nihil est explicitum, in quo appareat implicita citatio; omne autem implicitum supponit aliquod explicitum, in quo subaudiatur. „Est ergo istiusmodi nomenclatio merum mendacium. Liber itaque sic concinnatus, si minus interpolatus, at certe corruptus est dicendus. Citationes quippe illae

Biblische Zeitschrift 3 (1905) 237.