De inspiratione sacrae scripturae
p. 24
implicitae a sacro scriptore adiectae minime sunt genuina pars Scripturae divinitus inspiratae.“ Qui serio loquitur, aut sententiam suae mentis testatur, aut testatur se referre sententiam alterius. Neutrum autem apparet in citationibus implicitis, quia sacer scriptor supponitur non suum facere documentum, quod inserit, neque dicit se alterius verba citare, quia haec esset citatio explicita. Ergo nihil dicit neque ipse neque Spiritus Sanctus. „Documenta igitur sic inserta ... nulla ratione sunt partes Scripturae, sed alienorum quasi interpolamentum, quo sacer Codex corrumpitur.... Est igitur hoc systema, vere et proprie, simplex negatio dogmatis catholici, quo definitum est Veteris et Novi Testamenti libros integros cum omnibus suis partibus, prout in Tridentini decreto recensentur, pro sacris et canonicis esse suscipiendos.“ Qua in re Commissio de re biblica dissentit ab argumento Schiffini et admittit possibilitatem tacitae citationis, i. e. admittit posse aliquem sine explicita citatione ita loqui vel scribere, ut quivis, qui attente et considerate audit vel legit, percipiat aliena dicta referri. Id, ni fallor, inter homines fieri posse vix quisquam negabit. Responsum autem Commissionis id etiam a Sacra Scriptura non a priori et absolute excludit.
b) Negat autem Commissio id per modum generalis principii adhibendum esse ad enodandas difficultates, quae forte in textibus historicis Scripturae occurrant, sed singulis in locis, inquit, rationes afferendae sunt, quibus ostendatur hagiographum citare documenta nec ea tamen probare nec sua facere. Hoc sane rationabiliter postulatur, ne citatio implicita, simpliciter asserta, fiat ludificatio exegesis.
c) Citationes implicitae, praesertim obiective errori faventes, admitti non debent, quando obstat vel expressum iudicium vel sensus ecclesiae. Quae regula cuivis theologo catholico per se manifesta est.
24. Hoc igitur responso dato coeperunt theologi inquirere, quid valeat ad diudicandam theoriam citationum implicitarum, qualem P. Prat proposuerat.
E. Mangenot ait: P. Prat non suppeditavit hanc theoriam ut rationem apologeticam, quae applicari posset ad omnes textus historicos, sed restrinxit applicationem ad eos locos, quibus secundum sanam criticam reproducitur documentum profanum. Addidit non posse e solo facto mutuationis concludi hagiographum nolle affirmare veritatem rei citatae, sed hoc esse diligenter examinandum. Consequenter Commissio biblica, reiciens theoriam citationum implicitarum ut remedium universale et facilius difficultatum historicarum Scripturae, eam quibusdam condicionibus limitavit. Sic igitur restricta hac theoria uti licet theologo catholico. Provocat Mangenot inter alia ad sententiam Patris Brucker (L'Église et la critique biblique 67—71) dicentis: Quidam exegetae nostrae aetatis censent, quotienscumque auctor nominet fontes, ex quibus hauserit, eum fidem rerum narratarum in eos refundere.