De inspiratione sacrae scripturae
p. 25
Sed hoc generaliter dici nequit, nisi scriptor hanc condicionem aut expresse addit aut clare significat. Secundum sanam hermeneuticam evidens videtur historiographum sacrum, qui res e fontibus haustas repetit, se constituere fideiussorem veritatis earum. Si theoria citationum implicitarum nimis large applicatur, est solutio difficultatum expeditior quam securior, quae notabiliter minueret auctoritatem inspirationis librorum historicorum et omnibus narrationibus biblicis suspicionem crearet. Quam ob causam hoc effugium apologeticum sub forma generali, quam ei dederunt, absolute reiciendum est; sed legitime applicari potest haec theoria, saltem ut hypothesis, ad quaedam specialia documenta, ut sunt genealogiae in primo libro Paralipomenon et similia .
25. Etiam parciorem lenitatem theoriae citationum implicitarum exhibet Aem. Dorsch (De insp. S. Script. 430 sqq.), qui principia Patris Prat eius verbis exponit. Dein quaerit, „num ipsa exsistentia eiusmodi citationum implicitarum solidis rationibus ostendi possit“. Respondet solidum argumentum non videri illud, quod Prat in genere urgeat: „Nisi in Scriptura sunt citationes implicitae, sunt errores.“ Nam „ex ipsa tendentia, quam prosequitur iste auctor, argumentatio apertam petitionem principii continet, cum ipse per theoriam suam errores S. Scripturae excusare intendat. Insuper est argumentatio generica; in genere autem quaestio Commissioni biblicae proposita certe negata est et reprobata, et concessionem, quam sub hypothesi permittit, nonnisi ad singulares quosdam casus restringit“ (p. 434).
Negat deinde Dorsch ullam citationem implicitam unquam certo probatam esse in Scriptura. „Quare pro exsistentia eiusmodi citationum hucusque non videtur satisfactum esse condicioni per Commissionem biblicam provisae: quod solidis argumentis probentur“ (p. 435). Huic tamen iudicio vix erit qui assentiatur exegeta. Ipse P. Dorsch addit hanc quaestionem de exsistentia citationum implicitarum non esse tanti momenti. „Si citatio eiusmodi manifesto ostenditur, sine ulla dubitatione et haesitatione admitti potest.“
Ad illam autem obiectionem de petitione principii forsitan responderint defensores citationum implicitarum se ideo admittere in Scriptura materiales errores e fontibus ab hagiographo sine approbatione receptos, ne oporteat admittere errores formales ab ipso hagiographo affirmatos; hanc autem non esse petitionem principii.
Ceterum secundum Dorsch principalis quaestio haec est, „utrum auctor prudens fontibus a se allegatis fidem rerum per se permittat“. Distinguit inter simplices relationes et citationes proprie dictas. Simplex relatio est e. g. Neh. 7, 5: „Inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo...“ Ab initio secundi
Dictionnaire de théol. cath. 7, 2260—2263.