De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 26

libri Machabaeorum exhibentur duae epistulae Iudaeorum, Act. 7 integer sermo protomartyris Stephani, et similia aliis locis. De his igitur simplicibus relationibus „absque dubio valet, quod sacer scriptor praeter fidelitatem relationis rerum relatarum fidem in se non susceperit“ (p. 436).

Distinctae a simplicibus relationibus sunt citationes proprie dictae, „quando auctor sacer verba aliorum vel fontes allegat, ut iis res suas proprias confirmet vel exponat et narrationem suam evolvat“ (p. 436). Quibus verbis Dorsch conceptum citationum artius circumscribit, quam Prat et alii facere solent; et contra citationes sic determinatas ita argumentatur:

a) Historiographi sacri, praesertim Veteris Testamenti, citationibus explicitis indicant se res fere universas ex fontibus hausisse. Accedunt, si auctoribus modernis credideris, multae citationes implicitae. Itaque si sacri scriptores in se non suscipiunt fidem rerum, quas citant, „quid demum ex tota sacra historia certa fide credere vel admittere possumus?“ (p. 436 sq.).

b) „Est et universalior ratio haec: Nemo prudens homo integram gentis historiam componit ex documentis vel citatis, de quorum veritate vel falsitate nullum iudicium ferat; sed eo ipso quod affert testimonia aliorum, eadem fini suo subicit, qui est historiam nectere et posteris tradere.“ Ergo scriptor rem ex quocumque fonte haustam, quam operi suo simpliciter inserit, suam facit et sub propria fide suscipit, nisi contrarium interdum certo probetur (p. 437).

c) Inconcinnum est admittere antiquos hagiographos secundum mentem auctorum istorum sensu critico destitutos ex fontibus simpliciter historiam contexere eamque ut veram proponere, et nihilominus et illis scriptoribus et eorum lectoribus tam criticam mentis dispositionem adscribere, ut distinxerint inter veritatem citationis et veritatem rei citatae, idque etiam in citationibus implicitis (p. 438) .

d) „Cum in citationibus expressis certum criterium habeas eas agnoscendi et inde aliquam saltem cautionem, ne in indefinitum res dubiae fidei extendas, eiusmodi cautela in citationibus implicitis prorsus deerit. Ita occurrente nescio quo incommodo dicto S. Scripturae unusquisque statim ad eiusmodi citationem implicitam recurrere poterit, cuius fidem auctor inspiratus non urgeat“ (p. 438). Haec igitur Dorsch.

26. Sunt etiam non pauci alii, qui pugnant contra citationes implicitas ut principium hermeneuticum, quod latum usum habeat; sed quae dicta sunt, sufficiunt ad ostendendum satis frigidam fuisse receptionem illius theoriae inter theologos catholicos, sive dogmaticos sive biblicos.

Göttsberger ait: „Ist es nicht eine Exegese mit doppeltem Gesichte, wenn man die Absicht des Schriftstellers auf die bloße veritas citationis von entscheidendem Gewicht sein läßt..., anderseits den erkennbaren guten Glauben des heiligen Schriftstellers an seinen Bericht und seine damit gegebene Absicht, Wahres mitzuteilen, ohne Grundangabe außer Anschlag läßt?“ Bibl. Zeitschr. 3 (1905) 243 nota 1.