De inspiratione sacrae scripturae
p. 27
Vim tamen suam retinet responsum Commissionis de re biblica, quod sub certis condicionibus applicationem theoriae citationum tacitarum permittit.
Nihilominus summi pontifices iterarunt iudicia minime propitia de usu huius theoriae. Pius X in encyclica „Pascendi“ loquitur de recentioribus quibusdam, „qui inspirationem aliquantum coangustant, ut, exempli causa, cum tacitas sic dictas citationes invehunt“ (Denz. 2090). Benedictus XV: „Neque aliis Scriptura Sancta obtrectatoribus caret; eos intellegimus, qui rectis quidem, si intra certos quosdam fines contineantur, principiis sic abutuntur, ut fundamenta veritatis Bibliorum labefactent et doctrinam catholicam communiter a Patribus traditam subruant.“ Loquitur summus pontifex de iis, qui „sensu et iudicio ecclesiae posthabito, nimis facile ad citationes, quas vocant, implicitas vel ad narrationes specietenus historicas confugiunt“ (Denz. 2188). Sed hic quoque solus abusus citationum implicitarum vituperatur, non vero usus principii, quod verum manet, si intra certos fines continetur, dummodo iudicium et sensus ecclesiae ne posthabeantur.
Ceterum „citationes implicitae“ non minus quam „veritas relativa“ ut principium universale exegeticum evanuerunt fere e lingua theologica.
ART. IV.
DE NOVO SYSTEMATE HERMENEUTICO AD SOLVENDAS DIFFICULTATES BIBLICAS EXCOGITATO.
27. Usque ad initium saeculi vigesimi iam multi conati erant statuere generalem aliquam regulam, secundum quam tot difficultates biblicae, graviter vexantes, maiore facilitate solverentur. Alii restringebant inspirationem et inerrantiam Scripturae ad res religiosas et morales; alii distinguebant inter ea, quae docentur, et ea, quae solum sunt externus vestitus orationis; alii praedicabant veritatem relativam; alii confugiebant ad citationes implicitas; alii efferebant modum loquendi secundum apparentiam. Sed nullum inventum erat principium, quod omnibus placeret, et quo tota via aspera complanaretur vel saltem sufficienter emolliretur. Praeterea auctoritas ecclesiastica ex his placitis varia reprobaverat.
Tum, ecce, anno 1904 in lucem prodiit libellus, qui mox omnium in se animos convertit. Franc. de Hummelauer in opusculum, quod inscripsit: „Exegetica ad inspirationis quaestionem spectantia“ , collegerat omnia, quae sibi ab aliis recte dicta videbantur, eaque composuerat in novam quasi hermeneuticam biblicam, monens tamen, cum tempus scribendi opus omnibus numeris absolutum nondum advenisset, se voluisse materiam tantum discussionis subministrare.
Exegetisches zur Inspirationsfrage (Freiburg i. Br. 1904); est in serie „Biblische Studien“ numerus 4 tomi 9.