De inspiratione sacrae scripturae
p. 28
Omnia, quae auctor exponit, revocantur, ut ipse ait, ad tria principia per se sat simplicia et evidentia: a) Sunt in Scriptura varia genera litteraria, quorum suam quodque propriam veritatem habet, sive est veritas narrationis stricte historicae sive veritas narrationis plus minusve fictae. Recte distinguantur haec varia narrandi genera, statim cessabunt multae difficultates historicae. b) In inspirationis conceptu non solus Deus inspirans considerandus est, sed etiam homo inspiratus, qui ad munus scribendi confert totam suam humanam indolem cum omnibus suis imperfectionibus, excepta tantum falsitate morali et logica. Cogitat igitur et loquitur de rebus ad profanas disciplinas pertinentibus secundum ingenium hominum illius aetatis. Quod si mente tenuerimus, a multis erroribus immunes erimus, non inferentes nostros conceptus in verba hagiographorum, sed studentes ex ipsorum conceptibus eorum dicta interpretari. c) Quaestiones altioris criticae, de auctoribus, redactoribus, compositione, originis tempore, historia sacrorum librorum, non sunt quaestiones neque per se neque plerumque per accidens theologicae, sed pertinent ad disciplinam profanam. Hoc qui meminerit, habet clavem, qua aperiuntur multae difficultates criticae.
Haec tria principia Hummelauer tanta fiducia et facundia exponit et applicat, ut mirati sint multi res tam simplices et manifestas fugisse plurimorum notitiam, et his principiis admissis relative tam pauca, praeter doctrinas religiosas et morales, remanere, quae in libris historicis aut quasi historicis Veteris Testamenti inspiratione et auctoritate divina affirmentur et ideire fide divina credenda sint. Iam haec ipsa facilitas principiorum et amplitudo usurpationis eorum non paucis visa est res notabilis et animos ad obloquendum commovit. Auctoritas quoque ecclesiastica aliquotiens dissensum suum ostendit. Sed antequam ad praecipuam rem accedimus, forsitan iuverit contiguas quasdam quaestiones secundarias prius expedire.
28. Prima quaestio est de sensu vocabuli hebraici toledoth, decies in libro Genesis repetiti, quod in Vulgata vertitur „generationes“. Ita Gen. 2, 4: „Istae sunt generationes caeli et terrae“; 5, 1: „Hic est liber generationis Adam“, et ita porro usque ad 37, 2.
Omnes concedunt verbum toledoth illis locis verti posse „historiam“. Hoc supposito Hummelauer ita argumentatur: In solo libro Genesis verbum toledoth adhibetur, non vero in libris Exodi et sequentibus, qui etiam sunt historici. Nonne hac appellatione significatur historiam in Genesi narratam esse historiam sui generis? Scilicet est historia originum mundi et humani generis. Haec autem non potest esse historia nisi sensu latiore, quo traditio popularis vocatur historia. Ergo toledoth in libro Genesis significat traditionem popularem. Immo licet tuto affirmare historiam originum in populo electo usque ad Moysen non fuisse umquam scripto, sed verbo tantum oris conservatam. Iamvero facta, quae diu verbis tantum narrantur, sua sponte fiunt traditio