De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 56

ART. III. DE QUODAM MONTANISTARUM ERRORE.

54. Quotquot audivimus Patres, uno quasi ore Scripturam praedicant sacram et divinam, quae, utpote a Deo inspirata, non tam hominum quam Dei opus sit, ideoque summae et irrefragabilis auctoritatis documentum, omnis erroris et omnis contradictionis expers. At theoriae inspirationis, eius naturae et extensionis vix tenuia vestigia animadvertimus apud illos priscos fidei testes.

Una tamen quaestio, quae cum inspirationis doctrina cohaeret, disputata et soluta est occasione accepta a quodam Montanistarum errore. Nihil quidem peculiare Montanistae de ipsa inspiratione Scripturae docuerunt. Sed quia illis antiquissimis temporibus (immo etiam per multa subsequentia saecula) inspirationis biblicae conceptus sub universaliore prophetiae notione subsumebatur, fieri non potuit, quin Catholicorum cum Montanistis de prophetia disputatio in inspirationis quoque conceptum explicandum vim suam exerceret.

Toti enim erant Montanistae in ecstatica prophetia commendanda, quia huic originem suam debere et per eam prae aliis inferioris generis Christianis, quos „psychicos“ vocabant, se ut „pneumaticos“ insigniri gloriabantur.

55. Anonymus quidam apud Eusebium , scribens ante finem saeculi secundi, haec narrat:

„Vicus quidam esse dicitur in Mysia contermina Phrygiae, nomine Ardaba, in quo aiunt Montanum quemdam ex iis, qui fidelium numero recens adscripti fuerant, immodica primi loci cupiditate captum, primum sub Grato, Asiae proconsule, aditum in se adversario spiritui praebuisse et daemone repletum. subito quodam furore ac mentis excessu concuti coepisse et nova quaedam atque inaudita proloqui, hariolantem ac praedicentem futura, praeter morem atque institutum ecclesiae a maioribus traditum et continua deinceps successione propagatum. Porro ex his, qui tunc temporis adulterinos hominis sermones audierant, ut abreptitium [obsessum] et daemoniacum ac spiritu erroris actum turbasque in populo excitantem indignabundi obiurgabant et loqui ulterius prohibebant; quippe qui in mente haberent discrimen a Domino praenotatum minasque, quibus iubemur adventum falsorum prophetarum vigilanter ac sollicite observare. Alii vero vel Sancto Spiritu et prophetiae gratia elati inflatique mirum in modum et distinctionis a Domino praemonstratae penitus obliti, illum infatuantem et adulatorem vulgique seductorem spiritum ultro ad loquendum provocabant, capti eius illecebris et in fraudem inducti... Duas alias mulierculas [Priscam vel Priscillam et Maximillam] suscitavit et adulterino spiritu replevit, adeo ut et ipsae quoque, perinde ac supra memoratus ille, insana quaedam et importuna atque aliena loquerentur... Hi perpauci erant Phryges, huiusmodi fraude decepti... Nam cum fideles, qui in Asia erant, saepius et in pluribus Asiae locis eius

Hist. eccl. 5, 16 17; M 20, 466 sqq.