De inspiratione sacrae scripturae
p. 35
non erant superiores quam alii populi illorum temporum. Neque debebat Deus hagiographis dare altiores facultates, quam illis temporibus conveniebat. Sicut astronomiam colebant sine telescopo, disciplinam naturalem sine microscopo, ita historiam sine methodo critica. Habebant tamen assistentiam Spiritus Sancti“ (p. 13).
Historicus antiquus erat poeta, qui ea quidem, quae facta sunt, narrare vult, sed per modum et cum libertate artis; per hoc distinguitur haec historia a narratione poetae epici, qui vult construere fictionem super fundamento historico. Fingit etiam historiographus antiquus, sed ita tantum, ut eius fictiones sint verae imagines eorum, quae facta sunt (p. 14—16).
Ergo historia Veteris Testamenti metienda non est secundum postulata recentis disciplinae historicae, sed secundum mensuram conceptuum historicorum antiquitatis. Veritas eius est consensus generalis cum factis, sed libertas servatur in modo narrandi. Si res in universum consideratur, est vera historia; sed quod ad singula attinet, saepe difficile est dicere, quid sit factum, quid e contra fictum; attamen quae cum fide vel moribus cohaerent, semper vera sunt, ut e. g. specialis providentia divina respectu populi electi. Quot autem res sunt, quae cum hac veritate cohaerent? Generatim omnia (p. 19 sq.).
De omnibus factis in Scriptura affirmatis possumus elicere actum fidei. Sed quia praeter ea, quae ratione obiecti dogmata revelata sunt, saepe difficile est cum certitudine iudicare, volueritne sacer scriptor aliquam specialem rem ordinis per se naturalis ut verum factum affirmare, melius est actus fidei restringere ad ea, quae per se ad salutem pertinent (p. 20 sq.). Ceterum exegetae est ne in specialibus quidem dictis historicis facile relinquere obvium Scripturae sensum; attamen ita agat cum sensu libero ab angusta cogitatione, quasi in quolibet dicto biblico dogma inspirationis in periculum vocetur (p. 22).
Traditio popularis oritur ex traditione pure orali. Viget apud populos adhuc simplices, scribendi arte carentes. Quae sic oretenus tantum traduntur per longum tempus, sua sponte transfigurantur pro singulorum hominum et integrarum generationum indole. Nucleus talium traditionum est historicus, sed forma fit epica, non ex deliberata arte, sed sua sponte. Veritas igitur huius generis litterarii est nucleus historicus sub forma nativae simplicitatis; plerumque accedit aptitudo talis historiae ad expoliendam religionem et mores. Si scriptor quidam traditiones populares referret ut historiam. utique falleret legentes; sed si aut explicite aut implicite indicat agi de traditionibus, non peccat contra veritatem; et in hac suppositione scriptio traditionis popularis inspirari potest a Deo (p. 22—24).
Ipsa S. Scriptura significat legi in libro Genesis traditiones populares, quas vocat toledoth (de qua re supra n. 28 diximus). Itaque parti narrationum genesiacarum minor veritas historica convenit quam aliis libris Veteris Testamenti (p. 35).
34. Narratio libera idem fere est, quod nunc vocari solet fabula romanensis historica, in qua facta quaedam historica poeta assumit ut campum, in quo