De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 57

rei causa convenissent novamque illam doctrinam examinassent et profanam atque impiam iudicassent, damnata haeresi, isti ab ecclesia et fidelium communione expulsi sunt.“

56. Commemorat ibidem anonymus „Miltiadem, fratrem nostrum, qui peculiari opere docuerat non decere prophetam in ecstasi loqui“. Dein pergit:

„Pseudopropheta autem in falso mentis excessu, cuius comes est licentia et audacia, a spontanea quidem imperitia initium sumens, in amentiam autem, ut iam dixi, desinens. Huiusmodi vero spiritu nullum umquam nec in Vetere nec in Novo Testamento prophetam afflatum poterunt demonstrare: non Agabum, non Iudam, non Silam, non Philippi filias, nec Ammiam Philadelphiensem, nec Quadratum, nec plures quoque alios, qui nihil ad ipsos pertinent, praedicabunt. Nam siquidem, ut praedicant, post Quadratum et Ammiam Philadelphiensem mulieres illae Montani in prophetiae gratiam successerunt, ostendant nobis, quinam inter ipsos Montano ac mulierculis successerint. Etenim prophetiae donum in omni ecclesia ad ultimum usque Domini adventum permanere debere, auctor est apostolus. Sed nullum poterunt ostendere, tametsi iam quartusdecimus hic agatur annus ab obitu Maximillae.“

Miltiadis opusculum, de quo hic sermo est, periit, sicut et alia, quae Catholici contra Montanistas scripserant. At ex iis, quae ex anonymo excerpsimus, satis apparet, a catholica ecclesia reiectam esse illam Montanistarum opinionem, qua censebant prophetam non posse nisi usu sensuum et intellectus privatum prophetico munere fungi, quemadmodum apud gentiles Pythia et alii in furorem quendam acti vaticinabantur .

57. Hanc „manticam“, quam vocant, prophetiae notionem propugnat Tertullianus Montanista factus. Gloriatur:

„Quia spiritualia charismata agnoscimus, post Ioannem quoque meruimus prophetiam consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasim in spiritu patitur, conversatur cum angelis, aliquando etiam cum Domino, et videt et audit sacramenta, et quorumdam corda dignoscit et medicinas desiderantibus submittit. Iam vero prout Scripturae leguntur, aut psalmi canuntur, aut allocutiones proferuntur, aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur.“ Priscam vocat „prophetidem“ . Haec nova prophetia data est ad explicandas Scripturas et removendas eius obscuritates; nam Spiritus Sanctus „omnes retro ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de Paracleto inundantem“ .

lb. c. 17; M 20, 474 sq.

Leitner censet, montanisticam ecstasim cognatam esse cum cultu Cybeles in Phrygia maxime vigente et ex eo explicandam (Die prophetische Inspiration 124). Montanus enim, antequam ad christianam religionem converteretur, Cybeles sacerdos fuisse dicitur. De anima 9; M 2, 659 sq.

De resurrectione carnis 11; M 2, 809.

lb. 63; M 2, 886.