De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 42

contemplationem. Itaque opus non erat homines inspiratos condescendere ad populares suos; accommodatio est ex parte Dei inspirantis.

Tota haec quaestio de profana scientia hagiographorum initium solutionis habuit a „Quaestione Galilaei“. Post multas disputationes tandem 25 sept. 1822 suprema auctoritas ecclesiastica declaravit licere sequi sententiam, qua docetur terram volvi circa solem. Leo XIII in encyclica „Providentissimus“ tamquam generale principium ponit hagiographos de rebus physicis loqui secundum apparentiam, et dicit: Hoc principium ad cognatas disciplinas iuvabit transferri. Ad cognatas autem disciplinas pertinet tota scientia profana hagiographorum. Sic a 23 febr. 1616 usque ad 18 nov. 1893 gravissima haec quaestio ad plenam solutionem pervenit. Munus aliquod gravissimum exegesis nostrae aetatis est exponendi libros sacros secundum brevissimum illum dictum: „Iuvabit transferri“ (p. 90—98).

Sicut in prima parte opusculi sui commendat recursum ad aliud genus litterarium ut remedium multarum difficultatum historicarum, ita Hummelauer in altera parte obliviscendum non esse monet, in quo gradu eruditionis fuerint scriptores „historiae antiquae“. Carebant arte critica, quae ad historiam recte scribendam nunc necessaria censetur. Sufficiebat illis fideliter repetere, quae in fontibus suis paucissimis invenerant, eaque ita eligere et proponere, ut popularibus et aequalibus suis perspicua, grata, utilia essent. In veritatem singularum et specialium narrationum neque poterant neque volebant inquirere, dummodo summa rerum, quas scribebant, esset vera et fini narrationis conveniret.

ART. VII.

DE PUGNA CONTRA NOVAM THEORIAM FACTA.

39. Patet hanc novam opinionem evocasse multos oppugnatores. Iam supra (n. 30) commemoratus est libellus Doctoris Ludovici Hugo (postea episcopi moguntini), qui libellus totus fere scriptus est contra theorias Patris de Hummelauer.

Imprimis invenit in eius expositionibus „anachronismum pessimum“. Nos nunc facile capimus non esse vera facta historica, quae in fabulis romanensibus et similibus libris narrantur. Antiquis autem israelitis talia genera litteraria plane ignota erant. Quomodo autem potest Hummelauer nostros conceptus stilisticos transferre ad illa vetustissima tempora? Si verum est, quod totiens repetit, libros sacros scriptos esse ita, ut ab hominibus tunc viventibus facile intellegi possent, ergo hi libri non pertinent ad genus litterarium recentioribus tantum temporibus inventum. Ne semel quidem exegetae liberiores serio conati sunt ostendere antiquis israelitis varia genera litteraria, quae enumerant, nota fuisse. Parabolas et allegorias noverant, narrationes autem