De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 43

rerum gestarum pure fictas non noverant; hoc genus litterarium neque in Novo Testamento neque apud Flavium Iosephum neque apud alium historicum iudaeum invenitur. Midrash autem, de quo sermo est 2 Paral. 13, 22 et 24, 27, quidquid fuit, certe non eo sensu intellegendus est, quem multis saeculis post haec vox habuit apud rabbinos.

Sacri scriptores modo loquendi indicant se velle res vere factas narrare. Potest autem aliquis vera narrare etiam sine arte critica recenti. Inter historiam criticam et historiam fallacem media est narratio historica vera et simplex; et haec est, quam hagiographi saepe significant se proponere velle. Contra vero, numquam dicunt se non intendere nisi conformitatem cum fontibus suis. Excipitur fortasse 2 Mach. 2, 24, qui locus habet varias expositiones. Si admittimus scriptorem sacrum fecisse simpliciter excerptum ex Iasone, potuit Spiritus Sanctus eum ita inspirare, ut ex Iasonis opere vera tantum facta in excerptum transferret.

Generatim ad defendendam novam theoriam exegeticam proferuntur argumenta tam debilia, ut iure quis miretur, quomodo haec misera fundamenta sufficere putentur ad portandum aedificium exegesis liberioris .

Tota haec nova theoria conciliari nequit cum inspiratione divina, quam ecclesia docet. Quod verum non est, non potest ut factum historicum scribendum inspirari. Recentes illi exegetae omni generi litterario aditum ad S. Scripturam aperiunt; unicum genus, quod excludunt, est vera historia, quia, inquiunt, vera historia tunc nondum exsistebat. Ergo ne Spiritus Sanctus dicatur falsa inspirasse, ea, quae a vero discrepant, imponuntur proxime scriptori humano; ne autem scriptor inspiratus dicatur mentitus esse, ipsi adscribitur propositum unice referendi ea, quae in fontibus invenit, ita ut omnis error et omnia falsa, quae ab hagiographo scribuntur, solis auctoribus fontium tribuenda sint. Attamen tali modo facta historice relata declarare non vere historica est aperire omnes portas spiritui negationis. Ii qui extra ecclesiam sunt, hac methodo utentes, aeque facile dogmata et facta dogmatica in dubium revocare possunt. Hae et aliae rationes satis ostendunt, quam aliena sit haec nova theoria a spiritu vere catholico .

Hummelauer quidem loquitur praecipue de Vetere Testamento; sed si eius sententia valet, Novum Testamentum non manebit intactum, quemadmodum iam ostenderunt quidam alii theologi catholici, qui sunt in eadem sententia. Docent e. g. testimonium quarti evangelistae non iam posse appellari testimonium historicum. Aetas nascentis ecclesiae carebat, ut Hummelauer ait, sensu critico; ergo nolebant illi homines historiam critice veram tradere. At haec doctrina est periculi plena. Omnes enim scriptores Novi Testamenti, omnes apostoli et ipse Christus Dominus narrationibus historicis Veteris Testamenti, etiam quod

L. Hugo, Katholische Exegese unter falscher Flagge 20—33.

Ib. 46—50.