De inspiratione sacrae scripturae
p. 44
attinet ad singula facta, indubitatam fidem adhibent, et eandem fidem ab aliis postulant. Recentes autem exegetae, qui hanc fidem detrectant, logice non possunt certos fines assignare, ultra quos procedendum non sit, sed vi principiorum suorum impelluntur in societatem Loisy, Jülicher, Harnack, eorumque asseclarum .
Tandem per illam recentem exegesim valde minuitur aut etiam destruitur utilitas practica S. Scripturae. Quomodo enim Scriptura valebit ad docendum, consolandum, aedificandum, si ubique dubitandum est, utrum vera an falsa sint, quae narrantur?
40. Haec querela de funesto effectu recentis exegesis liberioris, quod attinet ad usum practicum S. Scripturae in cura animarum, a multis repetitur. Audiamus unum saltem exemplum.
Anno 1907 Giac. Badino in lucem edidit „Epistulam criticam ad Reverendos Dominos Parochos“ . Allegat imprimis multa dicta recentium exegetarum, „altae criticae“ laudatorum, Lagrange, Minocchi, Durand, Bonaccorsi, Hogan, Hügel, Hummelauer, aliorum, qui omnes doceant in narrationibus historicis S. Scripturae multas esse „legendas“ populares, quarum quasdam enumerat. Legenda: Iahve formans primum hominem; legenda: Hortus plantatus ad orientem; legenda: Arbor scientiae boni et mali et arbor vitae; legenda: Eva formata ex costa Adami; legenda: Cain timens sibi occisionem post interfectum fratrem Abel; legenda: Diluvium universale et arca Noe cum animalibus; legendaria est tota historia patriarcharum, et ita porro. Integri libri, ut Ionas, Esther, Iudith, Tobias, etsi forte habent aliquod fundamentum historicum, sunt tamen imitationes fabularum orientalium . Ergo admittunt in Scriptura, quas Leo XIII in encyclica „Providentissimus“ vocat „non veras rerum gestarum narrationes, sed aut ineptas fabulas aut historias mendaces“ .
Ostendit deinde has novas opiniones manifeste pugnare cum doctrina a summo pontifice proposita, et argumenta neocriticorum refutare studet. Iste error, inquit, diffunditur in Gallia et in Italia. Etsi in Italia damnum nondum est tam grave, est tamen in via, ut fiat tale .
„Quale scandalum creatur bonis nostris parochianis et quanta labefactatio fidei, si ad eorum aures perveniret esse scriptores fama praestantes, etiam catholicos, etiam sacerdotes, etiam membra insignium ordinum religiosorum, etiam abbates, etiam rectores Seminariorum, etiam professores S. Scripturae pro clero, immo quendam mitra insignitum, qui aperte doceant Sacros Libros esse plenos errorum, etiam substantialium, res gestas patriarcharum esse maximam partem fabulas..., historiam Eliae et Elisaei esse fragmentum epopoeae cuiusdam, poema epicum, prophetias Danielis non esse ab ipso scriptas, sed esse vaticinia post eventum, scripta ab impostore; auctorem inspiratum tertii evangelii errare attribuendo Zachariae canticum Benedictus..., non posse probari quartum evangelium scriptum esse a S. Ioanne. — Quale scandalum!“
Si secundum praecepta ecclesiastica proponimus fideli populo magna virtutum exempla in Sacris Libris narrata, quid nobis respondebunt auditores iam
Hugo, Kathol. Exegese unter falscher Flagge 70—74. Ib. 110.
Lo stato e l' importanza attuale della Questione Biblica (Sicna-Montefalco 1907).
Ib. 14—18. Ib. 18 sq. Ib. 19—41. Ib. 43—45.