De inspiratione sacrae scripturae
p. 45
infecti novae scientiae criticae postulatis, quae dicuntur? Mythi, fabulae, legendae! Viri, inquient, doctiores quam vos, catholici, ecclesiastici docent illas narrationes esse fabulosas, esse exaggerationes populares, earum veritatem historicam esse valde incertam.
Scimus quidem Summum Pontificem Pium X [tunc regnantem] non minus quam Leonem XIII abhorrere istam novam doctrinam antibiblicam et anti-traditionalem: sed ipse, tot negotiis et occupationibus distentus, non potest omnia per se ipsum facere; idem suo modo valet de episcopis. In Italia autem sunt plus quam duodeviginti milia parochorum. Pugnemus igitur contra istos novos errores, scientiae falsae opponamus scientiam veram, criticismo sophistico verbum sanum et irreprehensibile, palliato rationalismo inexpugnabile scutum fidei; stemus firmiter supra firmam petram, quae est Romanus Pontifex. Ille nos ducet ad victoriam .
41. Alii mitius iudicarunt. Ita e. g. Seraph. Protin: „In actuali rerum condicione alterum principium Patris de Hummelauer [de humana inspirationis parte], etsi theoretice admitti potest, practica tamen eius usurpatio manet difficilis et periculosa. Deest criterium ad determinanda documenta, significationes, citationes eorumque vim et extensionem. Concessiones facere ‚apparentis‘ in historia biblica, vel, ut loquitur M. Jacquier , distinguere inter errorem formalem et errorem materialem, nonne hoc est, secundum ipsa professoris lugdunensis verba, aperire portam omnibus suppositionibus et demum dissolvere in Scriptura totam realitatem historicam? Non negamus alterum principium propositum a Patre de Hummelauer multum veritatis continere..., sed non putamus in actuali rerum condicione et admissis theoriis, quae circumferuntur, illud posse servire ut directionem prudentem in exegesi.“ Testis invocatur Beda Lebbe, qui, etsi favet systemati Patris de Hummelauer, de eo tamen hoc generale iudicium facit : „Si solam sententiae expressionem consideramus, et quasdam conceptiones, quibus illam fulcit, theoria eius nimis radicalis est, non obstante auctoritate encyclicae ‚Providentissimus‘, qua eam tegere conatur. Forma operis est nimis systematica et ideo nimis absoluta...“
„Dicemus igitur, concludentes cum M. Mangenot: Solutio universalis difficultatum historicarum, nostra aetate contra Scripturam factarum, nondum data est. Utinam discussio rei tam gravis eam aliquando afferat et perfectam concordiam constituat inter theologos et criticos. Sed exspectantes illum faustum diem, repetimus cum P. Brucker: Deus avertat, ne alii ‚haec principia‘ iam accipiant ut conclusiones firmiter stabilitas.“
Alios tamen ex animo adhaesisse sententiae Patris de Hummelauer antea (n. 36) audivimus. Quidam ex iis contra impugnatores defenderunt hanc sententiam specialibus scriptis. Ita e. g. contra librum
Ib. 45—48. L'Université catholique (Juin 1905) 285.
Revue bénédictine 1905, 253 sq.
Revue augustinienne 8 (1906) 45 sq.