De inspiratione sacrae scripturae
p. 46
episcopi Egger de veritate Scripturae Carolus Holzhey opposuit 75 obiectiones . Inter alia reicit partitionem exegetarum in „liberiores“ et „traditionales“. „Quod volumus, est recta interpretatio, praeter quam revera non potest esse neque liberior neque traditionalis, sed falsa tantum.“ Si quaeritur de erroribus, qui in Scriptura leguntur, certe nemo dixerit eos speciali modo Deo auctori tribuendos esse; sed quaestio, debueritne Deus inspirans miraculoso modo hagiographorum scientiam profanam augere ultra omnes limites illius aetatis, exemplis allatis (talium errorum) sufficiens responsum habet: Nullus umquam homo legit Scripturam omnibus defectibus liberam. Quamdiu cognoscimus libros sacros, i. e. usque ad originem fere eorum, invenimus in iis conceptus geocentricos et alios similes, qui organice cum textu cohaerent. Ex eo quod hagiographus scribit cum adiutorio luminis inspirationis, concludi nequit omnia, quae scribit, ei esse revelata. Etsi inspiratus erat, non ideo ei revelanda erant systema Kopernikanum, vera natura firmamenti, magnitudo stellarum .
In rebus historicis hagiographus, quando Dei voluntate dirigebatur ad utendum fontibus, dependebat ex his fontibus, idque vi inspirationis. Cum autem Deus res ad salutem inutiles docere nollet, huic consilio repugnasset ducere hagiographum inspiratione ad fontes, quibus non indigebat. Indoles fontium, quos adibat hagiographus, poterat Deo permittente influere in sacra scripta; qui autem fuerint limites huius influxus, a posteriori eruendum est .
Quod contra recentem exegesim obicitur: eius postulatis scandalum creari populo christiano, tum solum fit, cum haec postulata a priori denuntiantur ut religioni periculosa. Multo magis periculosum est, si populus christianus notitiam talium problematum primum ab inimicis religionis christianae accipit, quam si recto tempore et recto loco de his rebus bene instruitur .
Quomodo plurimae difficultates in libris historicis Veteris Testamenti secundum recentem exegesim solvendae sint, Holzhey explicat brevi Introductione in Vetus Testamentum . Solutiones principales sunt duae: prior solutio est haec: Aut liber referendus est ad tempora posteriora, sicut liber Danielis, aut saltem partes variae ad varia tempora pertinent. Altera solutio in eo est, quod liber non est proprie dicta historia, sed aut pura fictio, ut liber Tobiae, aut narratio midrashica. quae habet tenue fundamentum historicum, ut Paralipomena.
42. Generatim hoc saeculo vigesimo editae sunt introductiones biblicae tam secundum sententiam traditionalem quam secundum postulata
C. Holzhey, Fünfundsiebzig Punkte zur Beantwortung der Frage: Absolute oder relative Wahrheit der Heiligen Schrift? Eine Kritik der Schrift Dr. Fr. Eggers: Absolute oder relative Wahrheit der Heiligen Schrift? (München 1909.)
Ib. 7. Ib. 21 sq. Ib. 24 sq. Ib. 44.
Kurzgefaßtes Lehrbuch der speziellen Einleitung in das Alte Testament von Dr. Karl Holzhey (Paderborn 1912).