De inspiratione sacrae scripturae
p. 58
Sed quia Catholici opponebant, illam „novam prophetiam“ prae se ferre signa potius amentiae quam verae prophetiae, studet Tertullianus ostendere amentiam quandam vel ecstasim esse de ratione prophetiae.
Nam in monte Thabor Petrus dixit: „Faciamus hic tria tabernacula ... sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? utrumne simplici errore an ratione, quam defendimus in causa novae prophetiae, gratiae ecstasim, i. e. amentiam convenire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit, vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare...“
Itaque secundum Tertullianum, quando Deus per hominem loquitur, necesse est homo excidat sensu, cum non ipse loquatur, sed Deus eius organis utatur ad loquendum.
„Ecstasim dicimus excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatur: et misit Deus ecstasim in Adam et obdormivit.“ Et addit ibidem: „Quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae huius, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae. Nec enim exterminat sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere; aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est; quod sanitas salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere sed somniare, ideo et prudentes, si quando sumus; sapere enim nostrum, licet obumbretur, non tamen exstinguitur. Nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc.“
Hanc doctrinam sex libris „De ecstasi“ Tertullianus defendit contra Catholicos, teste Hieronymo et aliis .
58. Sed quia neque Tertulliani opus de ecstasi neque ea, quae Catholici mox post ortam sectam contra Montanistas scripserunt, ad nos usque pervenerunt, audiamus S. Epiphanium, qui ex illis prioribus fontibus hausit. Ostendit Maximillam vere insaniisse, cum vaticinia eius impleta non sint.
„Sic enim vates illorum Maximilla praedicat: Post me nulla amplius erit prophetissa, sed finis sequetur.... Anni ad hoc tempus, qui est Valentiniani ac Valentis et Gratiani imperatoris annus duodecimus, plus minus 290 numerantur; et tamen hic ille praedictus ab inani seseque ostentante prophetissa nondum rerum exitus advenit.“ Dein refutat illam de necessitate ecstasis doctrinam. „Verus quippe propheta cum sui compos tum ea quae dicebat intellegens, futura nuntiabat; proque eo ac Spiritus Sanctus impulerat, praecipuo quodam animi robore vaticinari solebat.“ Propositis Moysis et Isaiae exemplis pergit: „Videsne intellegentis haec esse, quae dicat, non eius, qui
Adversus Marcionem 4, 22; M 2, 413.
De anima 45; M 2, 725 sq. Cf. M 2, 1131 sq.