De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 58

ecclesiae arguendi ex quarto Evangelio tamquam ex documento proprie historico dicere licet facta narrata in quarto Evangelio esse totaliter vel ex parte conficta ad hoc, ut sint allegoriae vel symbola doctrinalia, sermones vero Domini non proprie et vere esse ipsius Domini sermones, sed compositiones theologicas scriptoris, licet in ore Domini positas (29 maii 1907; Denz. 2110 2112).

4. Sententia, quae statuit pluralitatem auctorum libri Isaiae, admitti nequit (29 iun. 1908; Denz. 2117—2119). Cf. supra n. 42.

5. Contra testimonium Scripturarum tum Veteris tum Novi Testamenti et contra unanimem fere Patrum sententiam et traditionalem sensum, quem ab israelitico populo transmissum semper tenuit ecclesia, doceri non potest tria priora capita Genesis continere non rerum vere gestarum narrationes, sed fabulas, allegorias, symbola, legendas (30 iun. 1909; Denz. 2122).

6. Psalmorum tituli, iudaicae traditionis testes, quando nulla gravis ratio est contra eorum genuinitatem, non possunt prudenter in dubium vocari. Ob attributiones psalmorum Davidi factas tum in Vetere Testamento tum in Novo, tum in ipsis inscriptionibus, quae psalmis ab antiquo praefixae sunt, prudenter denegari non potest praecipuum Psalterii carminum Davidem esse auctorem, neque affirmari potest pauca dumtaxat eidem regio Psalti carmina esse tribuenda. In specie denegari non potest Davidica origo eorum psalmorum, qui in Vetere vel Novo Testamento sub Davidis nomine citantur, inter quos praecipue recensendi sunt psalmus 2 „Quare fremuerunt gentes“ (Act. 4, 25); psalmus 15 „Conserva me, Domine“ (Act. 2, 25 29); psalmus 17 „Diligam te, Domine, fortitudo mea“ (2 Reg. 22, 1); psalmus 31 „Beati, quorum remissae sunt iniquitates“ (Rom. 4, 6 7); psalmus 68 „Salvum me fac, Deus“ (Rom. 11, 9); psalmus 109 „Dixit Dominus Domino meo“ (Matth. 22, 43 44). Non potest probabiliter sustineri non paucos esse psalmos post tempora Esdrae et Nehemiae, quin immo aevo Machabaeorum compositos (1 maii 1910; Denz. 2130—2133).

7. Attento universali et a primis saeculis constanti ecclesiae consensu affirmari certo potest et debet Matthaeum, Christi apostolum, revera Evangelii sub eius nomine vulgati esse auctorem. Traditione satis fulciri censenda est sententia, quae tenet Matthaeum praecessisse ceteros evangelistas in scribendo, et primum Evangelium patrio sermone, a iudaeis palaestinensibus tunc usitato, conscripsisse. Contra vero ne probabiliter quidem sustineri potest illa modernorum quorundam opinio, iuxta quam Matthaeus non proprie scripsit Evangelium nobis traditum, sed solam collectionem aliquam dictorum vel sermonum Christi, quibus ut fontibus usus est alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius redactorem faciunt. Neque affirmari potest, propterea quod auctor primi Evangelii prosequitur scopum dogmaticum et apologeticum iudaeis demonstrandi Iesum esse Messiam a prophetis praenuntiatum, narrationes gestorum et sermonum Christi, quae in ipso Evangelio