De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 59

leguntur, alterationem quandam et adaptationem sub influxu prophetiarum Veteris Testamenti et adultioris ecclesiae status subiisse ac proinde historicae veritati haud esse conformes. Item solido fundamento destituuntur opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam duorum priorum capitum, in quibus genealogia et infantia Christi narrantur, et sententiarum, quae respiciunt primatum Petri (Matth. 16, 17—19), formam baptismi et universalem missionem apostolorum (Matth. 28, 19 20), professionem fidei in divinitatem Christi (Matth. 14, 33) et alia, quae apud Matthaeum peculiari modo enuntiata occurrunt (19 iun. 1911; Denz. 2148—2154).

8. Luculentum traditionis suffragium certo affirmare cogit Marcum, Petri discipulum et interpretem, Lucam vero medicum, Pauli auditorem et comitem, revera Evangeliorum, quae ipsis respective attribuuntur, esse auctores. Ius non est affirmandi versus Marc. 16, 9—20 non esse inspiratos, vel saltem Marcum non esse eorundem auctorem. Neque licet dubitare de inspiratione et canonicitate narrationum Lucae de infantia Christi (Luc. 1 et 2), de apparitione angeli Iesum confortantis et de sudore sanguineo (Luc. 22, 43 44). Neque solidis rationibus ostendi potest easdem narrationes ad genuinum Lucae Evangelium non pertinere. Neque fas est recedere ab ea sententia, antiquissimo ac constanti traditionis testimonio roborata: post Matthaeum ordine secundum Marcum et tertio Lucam scripsisse, etsi admitti potest Evangelium secundum et tertium ante graecam primi Evangelii versionem esse conscriptum.

Affirmari debet Evangelium Lucae praecessisse librum Actuum Apostolorum, ab eodem auctore ad finem captivitatis romanae apostoli Pauli absolutum.

Dicta et gesta, quae a Marco et a Luca sincerissime exponuntur, plenam sibi eam fidem historicam iure vindicant, quam iisdem semper praestitit ecclesia. Neque censenda sunt eadem facta et gesta veritate historica, saltem ex parte, destituta, eo quod scriptores tardius venerint et necessario conceptiones menti Christi et apostolorum extraneas aut facta referant plus minusve imaginatione populi inquinata, vel dogmaticis ideis praeconceptis pro suo quisque scopo indulserint.

Servatis iis, quae praecedenter statuta sunt, licet exegetis ad explicandas Evangeliorum similitudines vel dissimilitudines disputare de variis auctorum sententiis et ad hypotheses traditionis sive scriptae sive oralis vel etiam dependentiae unius Evangelii a praecedenti vel a praecedentibus appellare.

Attamen ea, quae supra statuta sunt, ii servare censeri non debent, qui, nullo fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur hypothesim „duorum fontium“ nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a collectione sic dicta