De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 60

sermonum Domini explicare contendit. Hanc hypothesim theologi catholici libere propugnare non valent (26 iun. 1912; Denz. 2155—2165).

9. Perspecta potissimum ecclesiae universae traditione ut certum tenendum est volumen, quod titulo Actus Apostolorum praenotatur, Lucam evangelistam habere auctorem; ac recentiorum scriptorum sententiam, quae tenet Lucam non esse libri auctorem unicum, sed diversos esse agnoscendos eiusdem libri auctores, quovis fundamento esse destitutam. Iure et merito retinendum est Lucam sub finem primae captivitatis romanae apostoli Pauli librum absolvisse neque alterum volumen perditum conscripsisse. Certo teneri debet Lucam fontes omni fide dignos prae manibus habuisse eosque accurate, probe et fideliter adhibuisse, adeo ut plenam auctoritatem historicam sibi iure vindicet, quam auctoritatem obiectiones, quae contra eam factae sunt, in dubium revocare vel saltem aliquomodo minuere non possunt (12 iun. 1913; Denz. 2166 ad 2171).

10. Certo teneri debet duas epistulas ad Timotheum et aliam ad Titum ab apostolo Paulo fuisse conscriptas et inter genuinas et canonicas perpetuo recensitas. Hypothesis autem quorundam recentiorum criticorum epistulas pastorales posteriore tempore ex fragmentis epistularum paulinarum deperditis fuisse contextas et notabiliter auctas, perspicuo et firmissimo traditionis testimonio ne leve quidem praeiudicium inferre potest. Tuto autem affirmari potest epistulas pastorales conscriptas esse in illo temporis spatio, quod intercedit inter liberationem a prima captivitate et mortem apostoli (12 iun. 1913; Denz. 2172 ad 2175).

11. Quod attinet ad epistulam ad Hebraeos, attenta perpetua, unanimi ac constanti orientalium Patrum affirmatione, cui post saeculum iv totius occidentalis ecclesiae accessit consensus; perpensis quoque summorum pontificum sacrorumque conciliorum, tridentini praesertim, actis, necnon perpetuo ecclesiae universalis usu, haesitare non licet eam non solum inter canonicas — quod de fide definitum est — verum etiam inter genuinas apostoli Pauli epistulas certo recensere. Argumenta autem interna, petita ex doctrina et loquendi forma, non solum originem paulinam infirmare non valent, sed potius eam commonstrant atque confirmant. Potest tamen admitti non ipsum Paulum epistulae eam formam donasse. qua prostat (24 iun. 1914; Denz. 2176—2178).

51. Haec responsa a Commissione biblica primo post institutionem decennio data fefellerunt opinionem multorum novis theoriis faventium. Censebant enim futurum, ut Commissio biblica magis se ad causam „progressivorum“ quam „conservativorum“ adiungeret. Sed potius contrarium evenit, ut ex omnibus fere responsis videre licet.

Secundum recentem theoriam in libris historicis S. Scripturae quandoque res non vere gestae narrantur; Commissio biblica hoc principium reicit. Imprimis docet ea, quae a criticis contra mosaicam Pentateuchi