De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 59

extra potestatem exierit? Nam eiusmodi [Isaiae] vox nullam fuisse mentis perturbationem significat. Ita S. Ezechiel dicente Domino: Fac tibi panem in stercore humano ... non, velut e mentis statu deiectus, statim facere istud aggressus est, sed constanti animi robore praeditus ac sibi praesens, ita respondit: Absit, Domine! Haec enim prophetarum revera propria sunt, qui firmam ac stabilem in Spiritu Sancto mentem retinent. Nam Daniel ipse nonne plenus omni sapientia fuisse, quaeque animo conceperat, plane intellexisse videtur? ... At contra, quae isti vaticinari se iactitant, neque certa cum animi firmitate praedicant neque, quae dicunt, intellegentia consequuntur; sed obliqua sunt illorum ac perplexa verba nec recti omnino quidquam effutiunt. Sic enim Montanus exempli gratia loquitur: Ecce homo tamquam lyra, ego vero ceu plectrum volo; homo dormit, ego vero vigilo; ecce Dominus est, qui corda hominum in stuporem vertit et corda dat hominibus. ... Non Spiritus Sanctus in illo locutus est et haec ipsa verba: volo et percutio et vigilo et Dominus corda in stuporem vertit, furiosi hominis verba sunt minimeque, quae loquitur, assequentis; in quo alia prorsus nota figuraque cernitur, quam quae Spiritus Sancti, qui per prophetas olim locutus est, germana videatur ac propria.“

Refutat Epiphanius singula Montanistarum argumenta, et opposita Catholicorum explicat. Servavit quoque nobis quaedam alia dicta, a Montano et Maximilla in ecstasi prolata, quibus efficitur eos se finxisse pura instrumenta, per quae Deus verba faceret. Montanus dixit: „Ego sum Dominus Deus, qui in homine versor, non angelus, non legatus aliquis, sed egomet Deus Pater accessi.“ Maximilla vero: „Me quidem non audite, sed Christum audite. Dominus me misit laboris huius et professionis et foederis assectatorem, enarratorem, interpretem, ad percipiendam Dei notitiam, vellem nollem, necessitate compulsum.“ Asseverat autem Epiphanius se scripsisse, „quod vel auditione compertum vel aliorum scriptis proditum vel nonnullorum, qui fidem nobis fecissent, testificatione cognitum haberemus“ .

59. Itaque Montanistae docebant, Deum non loqui nisi per hominem sensibus destitutum et ea, quae dicebantur, minime assequentem . Quod si verum esset, scriptores inspirati, per quos utique Deus ad nos loquitur, non plus contulissent ad conficiendam Sacram Scripturam quam instrumenta inanimata a Deo ad scribendum miraculose mota. Unde Catholici, falsam illam prophetiae notionem impugnantes, necessario docebant scriptores sacros in scribendo fuisse sui conscios et intellectu, quae scribebant, assecutos. Videantur e. g. prologi S. Hieronymi in Habacuc et Nahum, ubi diserte contra Montanistas statuitur, quod

Adversus haereses 48, n. 2 3 4 11 12 13 15; M 41, 858 sqq.

Potest concipi ecstasis, in qua homo ex supernaturali Dei influxu caret quidem usu sensum externorum, sed quoad facultatem rationalem potius confortatur ad divina percipienda. Ne haec quidem ecstasis est de conceptu inspirationis, etsi cum eo non pugnat. At Montanistae videntur docuisse ad inspirationem requiri eam ecstasim, qua homo etiam usu intellectus privatus tamquam irrationale instrumentum virtute superiore ageretur.