De inspiratione sacrae scripturae
p. 60
liber prophetae est „liber visionis intellegentis universa, quae loquitur“. In hac re catholici scriptores erant prorsus unanimes, unde factum est, ut nota amentiae vel ecstasis e conceptu inspirationis in perpetuum eliminata sit.
Hippolytus Montanistis obicit, quod suas prophetias pluris faciant quam libros Sacrae Scripturae, „cum neque quae ab iis [Montano, Priscilla, Maximilla] dicta sunt, ratione iudicent, neque ad eos, qui iudicare possunt, sese applicent, sed sine iudicio fiducia in iis collocata adducantur, plura quaedam per eos dicentes semet didicisse, quam ex lege et prophetis evangeliisque“. Et iterum: „Ad quorum verba magis quam ad evangelia sese applicantes errant.“ Scripserat Hippolytus proprium tractatum de charismatibus, sed hoc quoque opus periit: quare nescimus, disserueritne in eo de Montanistarum errore. Censentur ex hoc opere excerpta esse, quae in „Constitutionibus apostolicis“ (VIII 1 sq) de charismatibus dicuntur.
ART. IV.
DE SCHOLA ALEXANDRINA.
60. Primus conatus redigendi veritates revelatas in systema quoddam et tradendi theoriam quandam inspirationis et expositionis sacrorum librorum factus est Alexandriae. Qua in urbe saeculo secundo orta est schola, quae vocatur catechetica . Inter huius scholae ornamenta fuerunt plures viri ingenio et industria insignes, qui tum de rebus dogmaticis tum de exegeticis scripserunt. At infeliciter accidit, ut primi doctores huius scholae imbuti essent opinionibus nonnullis a doctrina catholica alienis, quas partim a philosophis gentilibus, partim a scriptoribus iudaicis, maxime Philone, receperant. Unde etsi eorum propositum fuit optimum et eorum labores admirandi, tamen neque in quaestione inspirationis neque in aliis inquisitionibus ea semper proposuerunt, quae ecclesia ut fidelem suae mentis expositionem agnoscere potuerit. Nihilominus communem inspirationis fidem manifeste profitentur.
61. Et Clemens Alexandrinus quidem Sacram Scripturam, utpote a Deo inspiratam, supremam normam veri ubique praedicat. Concedit ea, quae philosophi graeci de rebus divinis recte scripserint, „ab illis afflatu Dei scripta esse“ .
At „Graeci, qui quasdam divini verbi quasi scintillas acceperunt, exiguam aliquam veritatis partem elocuti sunt, vim quidem eius non occultam atte-
Contra haereses 8, 19; 10, 25; M 16°, 3365 3440.
Eusebius, Hist. eccl. 5, 10; M 20, 454 sq.
Cohort. ad gent. 6; M 8, 179.