De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 76

Rursum contra impugnatores et depravatores fidei catholicae, de absoluta Scripturarum a quibusvis erroribus immunitate Benedictus XV praedecessorum suorum doctrinam inculcavit et explicavit (cf. supra n. 8 26 31 53—54).

Commissio biblica responsis suis praecipue solvit quaestiones spectantes ad auctores sacrorum librorum et ad auctoritatem historicam certorum librorum, maxime veteris testamenti (supra n. 50).

Itaque qui his definitionibus, decretis, responsis acquiescit, tenet catholicam doctrinam et habet normas securas rectae exegesis. E contra optima monita nihil prosunt, si iis non obsecundatur. Quare auctoritas ecclesiastica non solum monita dedit, sed etiam exsecutioni institit .

61. Quomodo auctoritatis ecclesiasticae de re biblica declarationes receptae sunt a theologis catholicis? Respondet Leo XIII in litteris apostolicis „Vigilantiae“ (30 oct. 1902) documenta sua non in irritum cecidisse. „Iucunda memoratu sunt, quae subinde sacrorum antistites alique praestantes doctrina viri magno numero obsequii sui testimonia deferre ad nos maturaverint, cum et earum rerum, quas perscripseramus, opportunitatem gravitatemque offerrent et diligenter se mandata effecturos confirmarent. Nec minus grate ea recordamur, quae in hoc genere catholici homines re deinceps praestitere, excitata passim horum [biblicorum] studiorum alacritate.“ Eadem usque ad nostra haec tempora valent de catholicorum numero longe maximo, qui prompta oboedientia decreta biblica ecclesiae receperunt. Attamen sicut tunc ita nunc quidam non tam perfecte dicto audientes fuerunt.

Quomodo auctoritas ecclesiastica egit cum obmitentibus? Satis ad hanc quaestionem respondetur quibusdam factis in memoriam revocatis.

Aperte rebelles fuerunt duces eorum, qui modernistae appellantur. Hi enim studebant intra ipsam ecclesiam impugnare dogmata et decreta de inspirationis natura et extensione et introducere oppositos errores suos.

Contra quos Pius X Motu proprio „Praestantia Scripturae“ (die 18 nov. 1907) haec statuit:

„Audentiores quotidie spiritus complurium modernistarum repressuri, qui sophismatis artificiisque omne genus vim efficacitatemque nituntur adimere non Decreto solum ‚Lamentabili sane exitu‘, quod 5 nonas iulias anni vertentis S. R. et U. Inquisitio Nobis iubentibus edidit, verum etiam Litteris Encyclicis Nostris ‚Pascendi Dominici gregis‘, datis die 8 mensis septembris istius eiusdem anni, auctoritate Nostra Apostolica iteramus confirmamusque tum Decretum illud Congregationis Sacrae Supremae, tum Litteras eas Nostras Encyclicas, addita excommunica-

De auctoritate „Pontificalis Consilii de re Biblica“ Pius X praecepit „omnes conscientiae obstringi officio sententiis [eius] ... se subiciendi, nec posse notam tum detrectatae oboedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi, quotquot verbis scriptisve sententias has tales impugnent“ (Motu proprio „Praestantia Scripturae“, 18 nov. 1907; Denz. 2113).

Acta S. Sedis 35 (1902/03) 234.