De inspiratione sacrae scripturae
p. 61
stantur, una tamen suam imbecillitatem arguunt, quia finem non attigerint. „Divinae autem Scripturae sapientesque institutiones compendio ducunt ad salutem.“ Cur ita? Quia ipse Deus loquitur per sacros scriptores. „Sapientissimus propheta Ieremias, seu potius Sanctus in eo Spiritus Deum ostendit.“ „Ipse Dominus in Isaia loquitur, ipse in Elia, ipse in ore prophetarum.“ Ideo eorum scripta vocantur sacra; „fieri enim nequit, ut illae litterae non sint sacrae, quae non modo sanctos, sed etiam divinos faciunt. Unde Scripturas etiam illas seu volumina, quae ex his litteris syllabisque sacris constant, apostolus appellat θεοπνεύστους.“ Hoc valet etiam de Novi Testamenti scriptoribus; nam „qui in apostolo erat, Sanctus Spiritus, Domini voce utens, dicit mystice: Lac vobis potum dedi“ . „Idem Deus suppeditavit utrumque Testamentum.“
Utrum Clemens hic nomine Testamenti libros sacros directe significet necne, incertum est, sicut etiam dubium manet, quos libros sacros numeraverit, seu quem canonem habuerit ; sed illud constat, secundum eius doctrinam libros quoque sacros a Deo inspiratos pertinuisse ad oeconomiam utriusque Testamenti.
„Possem tibi Scripturas afferre paene innumerabiles, quarum ne apex quidem unus praeteribit, qui non perficiatur. Spiritus enim Sanctus, qui Domini quasi os est, ea est elocutus.“ „Qui divinis ergo Scripturis firmo iudicio credit, demonstrationem, cui contradici nequit, Dei videlicet, qui Scripturas nobis dedit, vocem accipit“ . Haeretici Scripturam aut respuunt aut pervertunt, sed veris Christianis „eundum est ad eos, qui quieta dogmata efficiunt et divinis Scripturis eos incantant, qui sunt rudes et imperiti et strepitum pertimescunt, per Testamentorum consequentiam iis veritatem explanantes.“ Qualis fuit beata Virgo, quae Christum peperit et mansit virgo, „tales sunt nobis Scripturae Dominicae, veritatem parientes et manentes virgines cum occultatione mysteriorum veritatis“ .
Dicuntur autem Scripturae occulere veritatem, quia sub sensu litterali continent multiplicem sensum allegoricum. „Scripturarum enim stilus est parabolicus.“ Quod exemplo ostendit explicans decalogum . In hac allegorica expositione sequitur Philonem, quem interdum diserte nominat .
Cum Philone proponit etiam historiam septuaginta interpretum.
„Neque vero ab inspiratione Dei erat alienum, qui prophetiam dederat, ut interpretationem quoque tamquam graecam efficeret prophetiam. Nam etiam in captivitate regis Nabuchodonosor cum interiissent Scripturae, tem-
Ib. 7; M 8, 183. Ib. 8; M 8, 187. Ib. Ib. 1; M 8, 63 sq.
Ib. 9; M 8, 198 sq. Paedag. 1, 6; M 8, 307.
Strom. 6, 5; M 9, 262; cf. c. 18; M 9, 402 et W. Sanday, Inspiration, London 1901, 30 sqq 65 sqq.
Cf. Dausch, Der neutestamentl. Schriftkanon und Clemens von Alexandrien, Freiburg i. Br. 1894.
Cohort. 9; M 8, 191. Strom. 2, 2; M 8, 942.
Ib. 7, 16; M 9, 589. Ib. 530 sq. Ib. 6, 15; M 9, 350.
Ib. c. 16; M 9, 358 sqq. Vide e. g. Strom. 1, 5; M 8, 718 sqq.