De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 83

rerum multo post futurarum, quae secundum leges humanae cognitionis sciri nequeunt, negandum est. Si talia in Scriptura leguntur, sunt vaticinia post eventum, per quandam scribendi licentiam priscis viris attributa.

Tota vita Iesu Christi, prout in evangeliis narratur, plena miraculorum omnis generis, non est vita, quam „Christus historiae“ vixit, sed est vita, qua „Christus fidei“ per primam vel secundam generationem christianorum speculationibus theologicis ex homine religioso transfiguratus est in Filium Dei incarnatum.

Haec et alia per modum principiorum statuta apparent statim ut somnia vaga, nisi solidius quid admisceatur. Ideo non raro magna diligentia, interdum etiam ingeniosa quadam inventionis vi, plurima ex libris et monumentis historicis, ex linguarum studiis, ex aliis disciplinis corripiunt, ut fundamentum, saltem specietenus solidum, parent assertionibus suis.

Iam nihil obstat, quominus catholici quoque theologi utantur iis, quae viri eruditi quicumque invenerunt utilia ad expositionem Sacrae Scripturae. Id ipsi summi pontifices saepius commendarunt. Neque vero semper facile est distinguere inter res ipsas et aestimationem philosophicam vel theologicam rerum. Hinc factum est, ut quidam catholici a vero aberraverint: e. g. ii, qui putabant satis esse inerrantiam Scripturae retinere in solis rebus ad religionem pertinentibus, in aliis autem rebus licitum esse admittere errores commissos a scriptoribus sacris. Haec quidem opinio statim reiecta est a summo pontifice Leone XIII. Reapse tamen haec opinio uno alterove modo subest omnibus fere illis sententiis, quae his viginti annis notatae sunt a suprema auctoritate ecclesiastica.

67. Sunt igitur duo quasi inimica castra: hinc ecclesia catholica, quae docet in quaestione biblica omnia esse diiudicanda secundum principia revelationis supernaturalis, a Deo acceptae; illinc rationalistae, qui dicunt omnia esse naturaliter explicanda secundum rationis humanae decreta autonoma.

In qua re valet illud: „Nemo potest duobus dominis servire“; qui unum audit, alterum contemnit. Eligendum igitur est inter ea, quae summi pontifices ipsi vel pontificiae congregationes contra doctrinas biblicas rationalistarum statuerunt, et ea, quae rationalistae contra doctrinam ecclesiasticam asserunt. Nam velle in ecclesia manere et intra eam spargere doctrinas ab ipsa prohibitas non est honestum, sed perfidum; et pro vigilantia ecclesiae ad irritum cadet talis conatus.

Nihilne igitur licet recipere a rationalistis? Si quis ita censeret, esset falsa conclusio. Vera admittuntur, etsi a rationalistis dicuntur, sive pauca sive multa sunt. Reiciuntur autem eorum falsa principia cum omnibus conclusionibus ex iis manantibus, et reiciuntur singula eorum dicta, quae ab ecclesia condemnata sunt.