De inspiratione sacrae scripturae
p. 62
pore Artaxerxis, Persarum regis, inspiratus Esdras levites sacerdos, prophetavit, omnes rursus veteres Scripturas renovans. Haec narrantur in 4 Esdrae 14, 18 sq.
Quamquam ipse Clemens iam exaggerat conceptum inspirationis et nimium tribuit allegoricis expositionibus, manifestius tamen hi defectus apparent in discipulo eius Origene.
62. Origenes loquens de „Sacra Scriptura“ ait: „Sane quod iste Spiritus [Sanctus] unumquemque sanctorum vel prophetarum vel apostolorum inspiraverit . . . manifestissime in ecclesiis praedicatur.“ Unde sequitur, „quod per Spiritum Dei Scripturae conscriptae sint“. Ita initio libri primi „De principiis“ . Initio vero libri quarti proponit „ostendere, quod ipsae Scripturae divinae sunt, i. e. Dei Spiritu inspiratae“ . Divinas esse Scripturas probat ex impletione vaticiniorum , etsi concedat quaedam manere obscura. Sed sicut providentiam non negamus, quia multa in mundi cursu non perspicimus, „ita ne Scripturae quidem divinitati per eam totam diffusae quidquam detrahitur ex eo, quod ingenii nostri imbecillitas in unaquaque dictione minime possit pervenire ad arcanum sententiarum splendorem, in humili et abiecta locutione delitescentem“ .
„Postquam veluti cursim probavimus divinitus inspiratas esse Scripturas Sacras, necesse est, ut earum legendarum et intellegendarum rationem pertractemus, cum multi errores et lapsus ex eo contigerint, quod multi viam non invenerint, qua esset in sancta lectione insistendum.“ „Falsae intellegentiae causa his, de quibus supra diximus, non alia exstitit, nisi quod Sancta Scriptura ab his non secundum spiritualem sensum, sed secundum litterae sonum intellegitur. Propter quod conabimur his, qui credunt sacros libros non hominum esse scripta, sed ex inspiratione Sancti Spiritus voluntate Patris omnium per Iesum Christum scriptos esse et ad nos pervenisse, ostendere, quae rectae viae videantur iis, qui habent regulam ecclesiae caelestis Iesu Christi secundum successionem apostolorum.“ Exhibet dein plura exempla ex Vetere Testamento et ex Novo ad monstrandum, quomodo simplex littera non possit sufficere sed necessaria sit altior intellegentia.
Itaque triplicem sensum Scripturae distinguit, litteralem, moralem, mysticum, seu quod idem est, corporeum, animalem, spiritualem.
„Apud Salomonem invenimus in Proverbiis (22, 20 sq) tale aliquid de divinae Scripturae observantia praecipi: ‚Et tu, inquit, describe tibi haec tripliciter in consilio et scientia, et ut respondeas verba veritatis his, qui proposuerint tibi.‘ Tripliciter ergo describere oportet in anima sua unumquemque divinarum intellegentiam litterarum, i. e. ut simpliciores quique aedi-
Strom. 1, 22; M 8, 894.
De principiis 1, 4 8; M 11, 118 sq.
Ib. 4, 1; M 11, 342.
Ib. n. 6; M 11, 351 sq.
Ib. n. 7; M 11, 353 sq.
Ib. n. 8; M 11, 355 sq.
Ib. n. 9; M 11, 359.