De inspiratione sacrae scripturae
p. 63
ficentur ab ipso, ut ita dixerim, corpore Scripturarum; sic enim appellamus communem istum et historialem intellectum. Si qui vero aliquantum iam proficere coeperunt et possunt amplius quid intueri, ab ipsa Scripturae anima aedificentur. Qui vero perfecti sunt ... tales a spirituali lege, quae umbram habet futurorum bonorum, tamquam a spiritu aedificentur.
Neque vero plerumque in hac tripartitione insistit, sed solet duos tantum sensus distinguere: litteralem et allegoricum seu mysticum. Corporalis seu historialis sensus saepe plane deest in Scriptura. Neque hoc de solis metaphoris et similibus locutionibus dicit, sed etiam de narrationibus historicis et de legum praeceptis, quae saepe nullam veritatem habeant, nisi quatenus symbola sint arcanorum divinorum .
Immo Spiritus Sanctus, ut nos redderet attentos, quaedam posuit in libris historicis, quae vel prorsus fieri nequeunt, vel certe facta non sunt. Sic enim etiam nolentes a corporali sensu revocat ad altiorem intellegentiam .
„Ne quis vero nos suspicetur in omnibus id dicere nullam historiam contigisse, quoniam aliqua non contigit; et nullam legem ad litteram esse servandam, quoniam aliqua secundum litteram aut absurda aut impossibilia praecipit; vel quae de Salvatore scripta sunt, secundum litteralem sensum non esse vera; aut nullam ipsius legem et praeceptum servari oportere: dicimus manifeste in quibusdam historiae veritatem nobis apparere. ... Multo enim plura sunt secundum historiam vera, quam quae mere spiritualia illis attexta sunt.“ Idem valet de mandatis, „tametsi, qui res altius scrutantur, componere possint altitudinem sapientiae Dei cum litterali mandatorum sensu. Verumtamen qui attentius legerit, in nonnullis ambiget nec sine multo examine pronuntiare poterit, utrum haec quae putatur historia, secundum litteram acciderit necne, et huiusme legis verba servanda sint an secus.“ „Sic enim de universa Scriptura statuimus sensum ubique haberi spiritualem, non autem ubique corporeum.“ Propter hanc opinionem Origenes facillime et ob sat leves rationes litterali sensu relicto solum allegoricum amplectitur. In allegorico enim sensu putat esse inexhaustas Scripturarum divitias, quas Sanctus Spiritus non in aperta via posuerit, sed in agro absconderit, ut nos incitaret ad quaerendum; qui thesauri „ut inveniri possint, Dei adiutorio opus est, qui solus potest portas aereas, quibus clausi sunt et absconditi, confringere“ . Nam sunt nonnulla mysteria, „quorum significatio proprie nullis omnino potest humanae linguae sermonibus explicari, sed simpliciore magis intellectu, quam ullis verborum proprietatibus declarantur. Ad quam regulam etiam divinarum litterarum intellegentia retinenda est, quo scilicet ea, quae dicuntur, non pro vilitate sermonis, sed pro divinitate Sancti Spiritus, qui eas conscribi inspiravit, censeantur.“
Ib. n. 11; M 11, 363 sq. Ceterum Origenes, ut alii quoque veteres scriptores, sensum litteralem saepe opponit sensui translato seu figurato, et sic recte dicit multos textus non habere sensum litteralem; cf. ib. n. 8 16 etc.
Ib. n. 14; M 11, 371 sqq.; cf. n. 16 17 etc.
Ib. n. 15 sqq.; M 11, 374 sqq. Ib. n. 19; M 11, 383 sq.
Ib. n. 20; M 11, 385. Ib. n. 23; M 11, 395.
Ib. n. 27; M 11, 402.