De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 64

63. Haec igitur sunt, quae Origenes in opere Periarchon de libris inspiratis docet, ex quibus iuverit quaedam capita colligere et aliis eius dictis confirmare vel magis explicare .

Libri Sacrae Scripturae sunt „divini“, quia ex inspiratione Spiritus Sancti conscripti. „Qui haec gesta narrat, quae legimus [in libris Moysi], neque puer est... nec angelorum aliquis, sed, sicut traditio maiorum tenet, Spiritus Sanctus haec narrat... Constat ergo ea per Spiritum Sanctum dicta, et ideo conveniens videtur haec secundum dignitatem, immo potius secundum maiestatem loquentis intellegi.“ Alia supra (n. 3 et 4) iam proposita sunt, quibus efficitur Scripturas secundum Origenem vocari sanctas et inspiratas, quia Spiritus Sanctus eorum auctor est, et quia continent doctrinam revelatam.

Haec inspiratio se extendit usque ad singulas litteras.

„Exquisitissima cura et studio Spiritus Sanctus per ministros verbi ista subiecit, ne umquam nobis latere posset ratio, secundum quam divina sapientia omnem Scripturam divinitus inspiratam vel ad unam usque litteram attigit (πᾶσαν ἔφθασε γραφὴν ἡ συφία τοῦ θεοῦ θεόπνευστον μέχρι τοῦ τυχόντος γράμματος)... . Ita nos censemus de omnibus ex afflatu Sancti Spiritus scriptis (τῶν ἐξ ἐπιπνοίας τοῦ ἀγίου πνεύματος ἀναγεγραμμένων), tamquam magna illa providentia, quae sapientiam humana superiorem tradit, per divinas litteras hominum generi salutaria documenta inseruerit, et singulis, ut ita dicam, litteris, quoad unaquaeque capere potest, vestigia sapientiae impresserit.“ „Non possumus hoc dicere de Sancti Spiritus litteris, quod aliquid in iis otiosum sit aut superfluum.“

Scriptura autem, quam Origenes proxime respicit et commentariis illustrat, est versio Septuaginta. Etsi de horum interpretum inspiratione et historia diserte non loquitur, in Epistula tamen ad Iulium Africanum (n. 4) omnino retinendam esse statuit hanc versionem, „neque adulandum et persuadendum Iudaeis, ut communicent nobiscum libros puros neque ullum figmentum continentes. An forte illa providentia, quae in Sacris Scripturis omnibus ecclesiis dedit aedificationem, curam non habuit eorum, qui pretio empti sunt, pro quibus Christus mortuus est?“ Hac fiducia nixus Origenes in ipsis soloecismis versionis graecae invenit specialem providentiam Spiritus Sancti .

Neque vero hac in re sibi constans esse potuit, cum manifestum sit in textum graecum menda irrepsisse, ut ipse Origenes fatetur: „Sive propter scriptorum quorundam indiligentiam, sive propter nefariam aliquorum Scripturas emendantium audaciam, seu propter eos, qui, dum emendant, pro arbitrio addunt vel detrahunt, magna revera

Cf. Aug. Zöllig, Die Inspirationslehre des Origenes, Freiburg 1902.

In Num. hom. 26, 3; M 12, 774.

In Ps. 1, n. 4; M 12, 1082, ubi rursum apparet Origeni τὴν θεόπνευστον γραφὴν idem esse atque τὰ ἐξ ἐπιπνοίας τοῦ ἀγίου πνεύματος ἀναγεγραμμένα.

In Num. hom. 27, 1; M 12, 782. Cf. in Ierem. hom. 39; M 13, 542 sq.

M 11, 58 sq. In Osee; M 13, 826 sq.