De inspiratione sacrae scripturae
p. 65
exemplarium exsistit differentia.“ Cui malo dicit se comparatis variis exemplaribus pro Vetere saltem Testamento remedium adhibere studiusse . Ceterum ipse quoque verba Scripturae minime semper accurate allegat, quemadmodum eius editores saepe adnotarunt, et Sanctum Paulum idem agere dicit, qui in singulis „nequaquam Hebraeorum exemplaribus fidem facit nec verbis semper interpretum [LXX] servit, sed Scripturarum sensum verbis, quibus competit, explicat“ .
64. Illud vero non pugnat cum isto arto inspirationis conceptu, quod litteram adeo vilipendit Origenes; nam eos tantum vituperat, qui contenti sunt iis, quae littera superficietenus considerata docere videtur, neque conantur penetrare ad altiorem sensum allegoricum, quem Sanctus Spiritus singulis litteris subiecit. Itaque singula verba vult esse inspirata, aut solum aut principaliter, in quantum sunt vehiculum allegoriarum mysticarum. Defendit se quidem contra adversarios huius interpretationis exemplo S. Pauli ; at dubium non est, quin praecipue Philonem secutus sit, cuius expositiones allegoricas saepe laudat. Ita e. g. Celso irridenti has allegorias respondet:
„Suspicor illum ad Philonis scripta respexisse, aut etiam ad antiquiora, qualia sunt Aristobuli. Sed haec volumina, quantum coniectura cognoscere est, minime vidit Celsus. Nam illa mihi videntur mentem Scripturarum ut plurimum ita assequi, ut vel graecis philosophis admirationi esse possint. Ibi enim non solum in dictione, sed etiam in sententiis et dogmatis videtur delectus et diligentia et praeclarus eorum Scripturae locorum usus, quos Celsus pro fabulis habet.“
Regulae quoque hermeneuticae, quas Origenes statuit, similes sunt iis, quas Philo proponit (supra n. 18) . Eatenus etiam cum eo (supra n. 15) consentit, quod inspirationem donum propheticum vocat et ad eam necessario requiri morum probitatem docet.
„Per singulas enim generationes Dei sapientia in animas, quas sanctas invenit, descendens, amicos Dei prophetasque facit.“ „Atque hinc est, quod non obvium quemque invenias divina hac sapientia ornatum. Eorum est, qui eminent et excellunt inter eos, qui christianam religionem sectantur.“ „Verum e iudaicis prophetis alii ante sapientes erant, quam prophetiae donum acciperent; alios prophetia illustravit et sapientes effecit. Hi vitae genus sectati difficile imitatu, constans, liberum et mortis periculorumque metu inconcussum, fuerunt a providentia electi, quibus divinus Spiritus eiusque eloquia committerentur. Docet enim ratio tales esse debere summi Dei prophetas.“ Balaam quidem et Caiphas, mali homines, prophetaverunt, sed prophetae non erant. „Ac profecto si quis propheta est, is quidem prophetat; sin vero quis prophetat, non continuo etiam est propheta.“ Tales
In Matth. t. 15, n. 14; M 13, 1294. In Rom. 8, 8; M 14, 1180.
De princ. 4, 12 13; M 11, 367 sq. Cf. In Gen. hom. 7, 1; M 12, 198.
Contra Celsum 4, 51; M 11, 1111.
Zöllig, Die Inspirationslehre des Origenes 116 sq.
Contra Celsum 4, 7; M 11, 1038. Ib. 6, 13; M 11, 1319.
Ib. 7, 7; M 11, 1430. In Ioan. 28, 12; M 14, 706 sq.