De inspiratione sacrae scripturae
p. 66
potius vult vocari augures , et innuit dici posse eos fuisse malo spiritu agitatos ad prophetandum, etsi hoc non audet affirmare . Quare aliam proponit solutionem: „Ac meum profecto est iudicium casum aliquoties in causa esse prophetandi, ut nunc Caiphae in causa fuit, quod pontifex esset anni illius, quo moriturus erat Iesus.... Quin et Bal ... assumpta parabola non dixisset ... nisi vidisset Israelem castra metatum fuisse; et semper aliam partem exercitus videns, ex novitate rei conspectae movebatur ad dicendum pro Israele.“
65. Plane vero dissentit Origenes a Philone (supra n. 15), quatenus negat in inspiratione prophetam privari usu rationis.
„Boni spiritus recipit quis energiam, i. e. inoperationem, cum movetur et provocatur ad bona et inspiratur ad caelestia vel divina, sicut sancti angeli et ipse Deus inoperatus est in prophetis, suggestionibus sanctis ad meliora provocans et cohortans, ita sane ut maneret in arbitrio hominis ac iudicio, si sequi vellet aut nollet ad caelestia et divina provocantem. Unde et ex hac manifesta discretione dignoscitur, quomodo anima melioris spiritus praesentia moveatur, i. e. si nullam prorsus ex imminenti aspiratione obturbationem vel alienationem mentis incurrat nec perdat arbitrii sui iudicium liberum, sicut exemplo sunt omnes vel prophetae vel apostoli, qui divinis responsis sine ulla mentis obturbatione ministrabant.“ „Neque enim, ut quidam suspicantur, mente excidebant prophetae et ex necessitate spiritus loquebantur“, sed prorsus liberi erant ad loquendum aut non loquendum, ut ihidem latius explicatur . „Nos e Sacris Scripturis demonstramus Iudaeorum prophetas, quantum ipsis utile fuit, primos fuisse, qui praestantioris naturae adventu fruerentur, et per Sancti Spiritus contactum, ut ita loquar, mentem eorum perspicaciorem animamque splendidiorem factam fuisse.... Si autem extra se rapitur, si sui compos non est Pythia, dum vaticinia editi, cuiusnam alius generis censeri oportet spiritum illum, qui menti et rationi tenebras offundit, praeterquam illorum daemonum, quos ex obsessis profligant e Christianis multi?“
66. Per inspirationem igitur non obscuratur, sed illuminatur intellectus, et errores omnes excluduntur.
„Nam operam suam conferente Spiritu Sancto accurate conscripta esse evangelia credimus, et in iis commemorandis rebus lapsi non sunt eorum scriptores.“ „Proinde consequens est, ut nullus ex evangelistis fallat vel mentiatur.... Neque de iisdem rebus, ut quidam putant, evangelistae (οἱ ἀπομνημονεύοντες) diversa dicunt, memoria non accurate distinguentes singula dicta vel facta.“
In. Ioan. 28, 13 sq; M 14, 711 sqq. Ib. n. 17 in fine; M 14, 728.
Ib. n. 15; M 14, 723. Porphyrius, philosophus gentilis, Origenem inter eos recenset et irridet, qui „ea, quae a Moyse apertissime dicta sunt, figuras quasdam atque adumbratas imagines esse iactarunt“ (Eusebius, H. E. 6, 19; M 20, 563).
De princ. 3, 4; M 11, 317. In Ezech. hom. 6, 1; M 13, 709.
Contra Celsum 7, 4; M 11, 1426. In Matth. t. 16, n. 12; M 13, 1410.
In Ioan. t. 6, n. 18; M 14, 258. Secundum haec intellegenda sunt, quae dicit in Matth. 27, 9 (sola versio latina exstat): „Quoniam, quod post haec dicit evangelista: Tunc impletum est, quod dictum fuerat per Ieremiam prophetam dicentem etc.,