De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 72

factus. Sunt igitur Veteris Testamenti libri omnes numero viginti duo“ (ut supra n. 21). Novi Testamenti libros enumerat, ut sunt in nostro canone. Dein addit:

„Hi sunt salutis fontes, ut, qui sitit, hos adeat. In his solis pietatis doctrina evangelizatur. Nemo his addat, neve ab his demat quidquam.... Sed maioris accurationis gratia addo etiam hoc, scribens necessario, quod alii quoque libri praeter hos exisitunt, non in canonem quidem relati, sed qui secundum Patrum sententiam legi possunt ab iis, qui accedentes cupiunt addiscere pietatis doctrinam. Sunt autem Sapientia Salomonis et Sapientia Sirach et Esther et Iudith et Tobias et Doctrina apostolorum, quae vocatur, et Pastor. Et ita, carissimi, mentio quidem fit et illorum, qui in canonem relati sunt, et horum, qui leguntur, sed nullo modo apocryphorum. Hoc enim haereticorum commentum est, qui ea scribunt, quando volunt, et gratiam iis conciliant, affingentes aetatem, ut quasi antiqua afferentes, ansam habeant sic imperitos in errorem inducendi.“

70. S. Gregorius Nazianzenus mentem suam manifestat carminibus „De veris Scripturae inspiratae libris“ seu de canone, quorum initium est:

„Divinis in litteris semper et lingua et mente versare. Aut enim Deus hoc dedit laboris praemium, ut occultam aliquam lucem percipias, vel, quod optimum est, pungaris Dei sancti magnis praeceptis.“ (Sequitur canon.) Et orat: „Audi, Pater Christi omniscie, has preces meas. Indulge servo tuo cantum caelestem.... Nunc veni huc et ex libro sacro et puro sagina animam verbis divinitus inspiratis.“ Alia occasione loquens de factis historicis, quae in Vetere Testamento narrantur, ait: „Neque putemus haec temere conscripta esse, neque aliud esse nisi turbam verborum et factorum ad oblectandos animos audientium compositam ac velut aurium illecebram ad voluptatem factam. Haec ludant fabulae et gentiles.... At nos, qui diligentiam Spiritus usque ad apicem et litteram extendimus, numquam admittemus; nefas est enim, vel minima facta temere a scriptoribus enarrari et memoriae usque nunc tradi, verum ut nos admonitiones et documenta in promptu habeamus... priora exempla ut quosdam canones et regulas sequentes.“ In exponenda Scriptura vult „via quadam media incedere inter eos, qui crassiore omnino ingenio sunt, et eos, qui nimio contemplationis et anagogiae studio ducuntur“ .

71. S. Gregorius Nyssenus explicat, cur Scriptura θεύπνευστος appelletur.

„Divinitus inspirata Scriptura, sicut ipsam divinus apostolus nominat, Sancti Spiritus est Scriptura.... Nos ab apostolo instituti, ex littera, quae

Epist. 39 (M 26, 1435 sqq). Versio est secundum textum graecum; nam versio latina, ibidem ex syriaco exhibita, secundum sensum, sed non semper secundum verba conformis est. Praeterea cf. Cornely, Introd. I, n. 42.

L. 1, sect. 1, carm. 12; M 37, 472. lb. carm. 35; M 37, 517.

Orat. apologet. 2, 104 sq; M 35, 503 sq.

Orat. 45, 12; M 36, 638; cf. Orat. 31, 21 sqq; M 155 sqq.