De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 73

occidit, ad Spiritum vivificatorem transimus, edocti ab eo, qui in Paradiso arcana ineffabilia didicit, quod, quaecumque Sacra Scriptura dicit, Spiritus Sancti sint voces vel effata. . . . Et ab ipso Domino idem didicimus, quod David non in se manens, id est, non secundum humanam naturam personans, caelestia annuntiabat mysteria. Quomodo enim quis homo existens caeleste colloquium Patris cum Filio novisset? Sed Spiritu afflatus dixit etiam Dominum Domino loqui, quae dixit. . . . Ergo numine afflati sancti vates virtute Spiritus Sancti inspirantur; et ideo omnis Scriptura divinitus inspirata dicitur, quia sit divinae inspirationis doctrina (θεόπνευστος λέγεται διὰ τὸ τῆς θείας ἐμπνεύσεως εἶναι διδασκαλίαν). Haec est unica et communis Patrum graecorum explicatio vocabuli θεόπνευστος.

Hexaëmeron exponere est exponere ea, „quae secundum caelestem inspirationem in cosmogonia philosophata sunt a magno Moyse“ . Similiter in Psalmis loquitur Spiritus Sanctus, qui in iis non servat ordinem chronologicum, „cum Spiritus Sanctus, ut dictum est, non id propositum habeat, ut nos nudam historiam doceat, sed ut animas nostras per virtutem secundum Deum formet.“ Itaque et per Moysen et per psalmistas et per prophetas locutus est Spiritus Sanctus. Sed ut hoc recte intellegatur, notandum est Spiritum Sanctum non nudum sensum litteralem, sed potius spiritualem intendisse, qui sub corpore litterae latet; „nam saepe eorum, quae scripta sunt, primus qui occurrit sensus. nisi iuxta convenientem interpretationem sumatur, contrarium operatur ei vitae, quae per spiritum subdemonstratur, cum spiritus quidem, i. e. spiritualis Scripturae sensus, perfectionem virtutis in omni affectuum vacuitate hominibus imperet“. Littera nuda saepe etiam absona docere videtur .

Sicut igitur Gregorius Nyssenus in multis rebus propius Origenem sequitur quam ullus alius ex Patribus graecis, ita allegoricam quoque expositionem eodem fere modo, quo ille, commendat et defendit. Sed haec ab ipso Origene sufficienter audivimus.

72. Item Origenem ducem in multis eligit S. Cyrillus Alexandrinus, qui e. g. cum illo docet omnes Scripturae libros esse unum librum, utpote ab uno Sancto Spiritu conscriptos.

„Unus enim liber est tota Scriptura et dicta est per unum Spiritum Sanctum.“ Quia vero Iudaei mandatis Dei neglectis ad mandata hominum conversi erant, „hinc valde convenienter liber Scripturae divinitus inspiratae obsignatus est. Neque enim consentaneum erat cognitione Scripturae divinitus inspiratae ditari eos, qui eam despiciebant.“ Inculcat autem retinendum esse sensum litteralem. „Qui in Scripturis divinitus inspiratis historiam ut inane quid repudiant; videntur nolle ea, quae scripta sunt, eo quo decet modo intellegere. Speculatio enim spiritualis (θεωρία πνευματική) pulchra quidem est et utilis et oculos intellegentiae maxime collustrans, cordatissi-

Contra Eunom. 7; M 45, 742 sq. In Hexaëm., Prooem.; M 44, 61.

In Psalmorum inscript. tract. 2, c. 11; M 44, 543; cf. 442 487.

Contra Eunom. 7; M 45, 742 sq et in Canticum, Prooem.; M 44, 756 sq.

In Isaiam 1. 3, t. 2, v. 13; M 70, 655 sq; cf. c. 2 et 6 Philocaliae Origenis.