De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 74

mos efficit. Quando vero aliquid historice gestum per sacras litteras nobis affertur, tunc ex historia utilitatem capere decet, ut undique nos Scriptura divinitus inspirata salvans et iuvans appareat.“ „Salutis fontes esse dicimus sanctos prophetas et evangelistas et apostolos, qui verbum supernum et caeleste et salutare mundo impertiunt, assistente illis Spiritu Sancto, et ita totum orbem sublunarem laetificant. In profunda igitur eius sensa animum advertentes veritatis inventionem inde hauriamus. . . . Quasi ex agro Scripturae divinitus inspiratae habemus mystagogiam per Spiritum Sanctum ad Christum ut florem immarcessibilis pulchritudinis et suaveolentiae.“

Contra Iulianum apostatam Cyrillus divinam dignitatem et inerrantiam Scripturae validissime tuetur . Iuliano dicenti prima capita Genesis nihil differre a fictis Graecorum fabulis, respondet: „Nos, o bone, nequaquam istud de sancta et divinitus inspirata Scriptura dicimus. Fabulosum namque in ea prorsus nihil, veritatis plena sunt omnia.“

73. Eusebius Caesariensis multa quidem habet de libris sacris, sed plerumque externam potius eorum historiam narrat. Ita inter alia refert Marcum a Romanis rogatum scripsisse evangelium secundum Petri praedicationem. „Quod cum Petrus per revelationem Sancti Spiritus cognovisset, delectatus ardenti hominum studio, librum illum auctoritate sua comprobasse dicitur, ut deinceps in ecclesiis legeretur.“ Falleretur autem, qui ex his verbis colligeret, secundum Eusebium libros evangelistarum non ex divina inspiratione prodiisse, sed per solam subsequentem approbationem receptos esse.

Nam e. g. diserte ait: „Lucas . . . duos nobis libros divinitus inspiratos reliquit. Alter eorum evangelium est . . . alter liber inscribitur actus apostolorum.“ Alio loco utrumque: externam occasionem et internam inspirationem, coniungit. „Ioannes, omnium postremus, cum videret in aliorum evangeliis ea, quae ad corpus Christi pertinent, tradita esse, ipse divino Spiritu afflatus, spirituale evangelium familiarium suorum rogatu conscripsit.“ Propter divinam inspirationem non vult admittere ullum errorem in scriptore sacro. „Facinus audax et temerarium esse censeo, si quis audet affirmare divinam Scripturam decipi“ et ponere nomen Abimelech pro Anchus (Achis) . Psalmistae „non propria verba proferebant, sed divini Spiritus voluntati ministrabant“ .

74. His Patribus graecis adiungi potest S. Ambrosius, episcopus mediolanensis, qui et Philonis et Origenis non raro vestigia premit et ideo iure Alexandrinis accensetur, etsi alia ex parte vere Romanus erat.

In Isaiam 1. 1, orat. 4, c. 7, v. 1; M 70, 191.

De recta fide orat. 2, 1; M 76, 1338.

Contra Iul. 7; M 76, 851 sqq; cf. in Ioel 1, 1; M 71, 329.

Contra Iul. 3; M 76, 631. Hist. eccl. 2, 15; M 20, 171.

Ib. 3, 4; M 20, 219. Ib. 6, 14; M 20, 551. In Ps. 33, 1; M 23, 290.

In Ps. 77. 1; M 23. 902; cf. in Ps. 60, 9 et in Ps. 112, 1 2; M 23, 583 1349.