De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 75

Imprimis igitur de inspiratione Sacrae Scripturae: „Scriptura (inquit) divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret, quae locutus est Spiritus.“ Quia igitur, ut ibidem docet, Pater et Filius et Spiritus Sanctus simul „inspiratur prophetis“, recte Scriptura cermo Christi esse dicitur. „Bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius Testamentum est Vetus, sermo eius Testamentum est Novum. Bibitur Scriptura divina et devoratur Scriptura divina, cum in venas mentis ac vires animae succus Verbi descendat aeterni.“ Unde et pecunia Christi vocari potest Scriptura. „Pecunia enim Domini Scriptura divina est. . . . Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi.“ Et addit haec de utroque Testamento valere, quia Christus, bonus Samaritanus, „pro sanitate hominis vulnerati duo aera stabulario reliquit (Lc 10, 35); duobus enim Testamentis vulnera nostra curantur“ .

Scriptores sacri „non secundum artem [humanam] scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim, quae Spiritus iis loqui dabat“. Quare ab eodem Deo intellegentiam Scripturae petere debemus. „Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, i. e. ab auctore quaere . . . pulsa, et aperit tibi Deus Verbum.“

Sine speciali gratia scripta sacra fieri non poterant, etsi quidem (pseudopigraphi) id efficere conati sunt. „Multos coepisse nec implevisse etiam S. Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens (1, 1) plurimos esse conatos. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae, ubi se infuderit, rigare consuevit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Ioannes, non conatus est Lucas, sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante sine ullo molimine complerunt.“

Ex hac gratia divina summa abundantia sensus in Scriptura invenitur. „O inagna abundantia Scripturarum, quam nemo possit humano ingenio comprehendere! O maximum divinae unitatis indicium!“

Neque cum his pugnat, quod Ambrosius aliquo loco ait: „Quae propter fragilitatem humanam scripta [de libello repudii], non a Deo scripta.“ Ibi enim „scriptum est“ idem est atque „lege statutum est“, ut ex contextu apparet: „Moyses permisit, non Deus iussit“. Immo in iis, quae de Abrahamo 2, 9 (M 14, 484) dicit, omnino exaggerare videtur influxum divinum, quatenus docet mentem prophetae sub hoc influxu excessum pati et obtenebrari. E Philonis doctrina haec et alia, quae in libris de patriarchis dicit, hausta sunt (cf. supra n. 15).

75. Ambrosius sensum litteralem non vilipendit, quemadmodum Origenes, cum soleat ante omnia hunc sensum statuere, sed valde urget, hunc sensum solum saepe non sufficere.

De Spiritu Sancto 3, 16, 112; M 16, 803. In Ps. 1, 33; M 14, 940.

In Luc. 9, 18; M 15, 1797 sq. Epist. 8, 1 10; M 16, 912 914.

In Luc. 1, 3; M 15, 1534. De Spir. Sancto 1, 14, 150; M 16, 738

In Luc. 8, 8; M 15, 1767.