De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 76

„Vide mihi scribam iudaicum reddentem seriem veterum Scripturarum, sed non sequentem. Audis, quia labiis reddit, miraris ut doctum. Interrogas, quid sentiat, respondet secundum litteram, percurrit historiam. Superexaltatus tibi videtur et elevatus, si litteram cogites. Transi ad intellegentiam spiritualem, quia lex spiritualis est, vides illum nihil esse . . . littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.“ Doctrina, quam Scriptura tradit, „vel naturalis, vel mystica, vel moralis est. Naturalis in Genesi, in qua exprimitur, quomodo facta sunt caelum, maria, terrae, et quemadmodum mundus iste sit constitutus. Mystica in Levitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium. Moralis in Deuteronomio, in quo secundum legis praeceptum vita humana formatur.“ In aliis libris hoc vel illud genus praevalet, sed in Psalmis omnia genera inveniuntur.

Ecclesia duos oculos habet, „unum, qui mystica videat, alterum, qui moralia, eo quod sancta ecclesia non solum moralium teneat disciplinam, sed etiam caelestis doceat secreta mysterii.“ „Mysticus oculus acutior est, moralis dulcior.“ Quantopere Ambrosius indulgeat mysticis et moralibus applicationibus in commentariis suis, notum est. Sed sive litteralem sive mysticum sensum exponit, docet non tam verba quam res esse considerandas. „In divinis Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus.“

Scit enim multas esse variantes lectiones, quae, etsi sensum non essentialiter mutant, tamen incertos nos reddunt, quibus verbis ipse sacer scriptor usus sit.

„Sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consuevit.“ Etsi „Septuaginta virorum sententias magis sequitur ecclesia“ , non absolute huic textui fidendum, „quia potuit interpres vel antiquarius scriptor falli“ . Similia saepius repetit . At in ipsa Scriptura, prout a sacro scriptore prodit, nullus error esse potuit. „Ab hoc, qui evangelista esse meruit, vel neglegentiae vel mendacii suspicionem aequum est propulsari.“ Etsi interdum secundum litteram videntur dissentire, „non discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium“ ; nam „non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere“ . Christi „corpus sunt traditiones Scripturarum“ , vel „fortasse vestimenta Verbi sermones sunt Scripturarum et quaedam intellectus indumenta divini“ .

Itaque Scriptura errores non docet, sed diabolus, qui Scriptura abutitur, „quia satanas transfigurat se velut angelum lucis et de

In Ps. 36, 80; M 14, 1007 sq.

In Ps. 36, 1 2; M 14, 965 sq; cf. In Luc., Prol. 2 sqq; M 15, 1529 sqq.

In Ps. 118, sermo 16, n. 20; M 15, 1481.

In Ps. 118, sermo 11, n. 7; M 15, 1351.

In Luc. 8, 63; M 15, 1784. In Ps. 37, 49; M 14, 1034.

In Ps. 118, sermo 9, n. 13; M 15, 1325.

In Ps. 118, sermo 3, n. 15; M 15, 1246.

Cf. In Ps. 118, sermo 17, n. 35; M 15, 1451; sermo 22, n. 27; M 15, 1520.

In Luc. 10, 171; M 15, 1846. Ib. 10, 107; M 15; 1830.

Ib. 3, 1; M 15, 1589. Ib. 6, 33; M 15, 1677. Ib. 7, 13; M 15, 1703.