De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 77

Scripturis ipsis divinis saepe laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic eviscerat fidem, sic iura pietatis impugnat“ . Sed „nullus error, ubi simplex pietatis affectus atque omnis fidelis est sensus“ .

76. Ex iis, quae hucusque dicta sunt, efficitur in „Schola Alexandrina“ plura statuta esse de inspiratione, quae plane vera et catholica sunt. Sunt autem haec: 1. Tota Scriptura et partes eius omnes et singulae a Deo inspiratae ideoque non hominum sed Dei verba sunt. 2. Dicta Scripturae, utpote Dei dicta, ab errore sunt immunia. 3. Servilis litterae cultus reciendus est, quia ad absurda ducit, e. g. Deo tribuens manus, pedes, vel vaticinia messianica de regno temporali explicans. 4. Sunt in Scriptura non metaphorae tantum et aliae locutiones impropriae, sed etiam typi seu prophetiae reales. 5. Saepe sensus Scripturae est occultus et difficilis neque sine Dei adiutorio humili oratione impetrando invenitur.

Peccavit vero Origenes exaggerando conceptum inspirationis, subiciendo singulis fere vocabulis significationes abstrusas et improbabiles, allegorizando omnia et ita verum sensum Scripturae in periculum vocando. Hi quidem defectus ab ipsis amicis Origenis partim iam correcti sunt, perfectum autem remedium habuerunt in „Schola Antiochena“.

ART. V.

DE SCHOLA ANTIOCHENA.

77. Sicut Alexandriae, ita Antiochiae in Syria schola instituta erat ad imbuendos Christianos solida doctrina, maxime in re exegetica. Eius fundator habetur Lucianus presbyter et martyr, qui novam recensionem versionis Septuaginta in lucem edidit .

Huius scholae sectatores impugnabant Origenis allegoricam interpretandi rationem, et praecipuum interpretis officium in eruendo litterali Scripturae sensu reponebant.

Insigne exemplum diversae methodi exegeticae harum duarum scholarum est S. Eustathii Antiocheni dissertatio de engastrimytho (ventriloqua 1 Rg 28, 5 sqq), quae est invectiva in Origenis exegesin.

Hic enim, „qui omnia Scripturae verba allegoriis exponere ausus est, hoc solum [apparitionem Samuelis] ad litteram tradere non erubescit.... Non horret fabulas appellare, quae Deus [in libro Genesis] creata perfecisse traditur, fidissimusque eius servus Moyses scriptis consignavit.... Verba en-

Ib. 4, 26; M 15, 1619. In Ps. 37, 6; M 14, 1012.

Cf. Ph. Hergenröther, Die antiochenische Schule, Würzburg 1866, et H. Kihn, Die Bedeutung der antiochenischen Schule, Weissenburg 1866.