De inspiratione sacrae scripturae
p. 78
gastrimythi a Spiritu Sancto dictata contendens, ea, ut sibi videtur, adscribens Scripturae, vult immota permanere; divinis vero oraculis a Moyse traditis fabularum nomine insignitis sensum invertit, neque vult, ut quis traditioni litterae animum intendat. Nonne item ab Abraham puteos effossos aliaque ad eos pertinentia allegoriis exponit ... licet ad haec usque tempora in regione illa oculis adhuc conspiciantur? Nonne Isaac et Rebeccae res gestas immutavit, inaures et armillas sermones esse aureos dicens .... Porro de Iob, qui multa passus est, commentarios edens, non admiratur tolerantiam, non extollit labores ... sed haec omnia praetergressus, sublimi dicendi modo filiarum nominibus exponendis aniliter multa sane consumpsit. Verum quae de Diei nomine et Cassiae et Cornucopiae nugatus est, hic commemorare non convenit: multiplici namque scatent futilitate ... Quid inde opus est ultra progredi? Omnia, ut verbo expediam, allegoriis ex nominibus desumptis exponit, rerum argumenta de medio tollit, neque illud percipiens multas esse iustorum et iniustorum easdem denominationes, neque fieri posse, ut diversae vitae rationes sub uno nomine similiter diuidicentur. Est itaque Iudas proditor et alter Iudas apostolus .... Itaque futilitas levitasque sermonum Origenis non minus per hanc vaniloquentiam deprehenditur.
Haec verba ostendunt, quanta vehementia adversarii contra Origenem pugnaverint. Cum hac autem tam vehementi impugnatione periculum iunctum erat, ne ex altera parte modum excederent et nimis facile omnia, quae non immediate ipsa littera Scripturae enuntiantur, negarent. Quod periculum quidam huius scholae asseclae utique non satis caverunt .
78. Inter hos eminet Theodorus Mopsuestenus, qui cum amico suo Ioanne Chrysostomo discipulus Diodori Tarsensis fuit. Sed cum Chrysostomus postea magistri sui theorias mitigaverit, Theodorus iis immoderate usus est.
Principalis species inspirationis secundum ipsum ea est, quam vocat propheticam. Inter prophetas autem insignis est David, qui in Psalmis plurima de futuris temporibus praedixit. Post eum diu nullus propheta fuit.
De engastrimytho 21 22; M 18, 655 sq.
S. Methodius et ipse quidem impugnat Origenem (cf. M 18, 267 290 sq 310 sq) et inculcat „Scripturae verba, prout iacent, esse exponenda. Neque enim periculo vacat subiecti textus verba, uti dictum est, omnino spernere, praesertim Genesis, ubi de condenda huius universitatis mole ac statuenda immobilia Dei feruntur oracula et decreta, quibus in hunc usque dien aptatus mundus suis sensim partibus perfecte dirigitur“ (ib. 63). „Nihil in Scripturis Sacris contrarium est et absurdum“ (ib. 275). Nihilominus monet: „Quoniam non decet inexploratam ac velut dimidia sua parte claudicantem explicationem doctrinae relinquere, age, anagogicum quoque litterali sensum velut alterum bigae animal reddamus, profundius hanc Scripturam speculando“ (ib. 63). Revera saepe allegoricas expositiones satis longe petitas proponit. Quare ratione methodi exegeticae vix ad „Scholam Antiochenam“ pertinere dicendus est. Ceteroqui paucissima de inspiratione habet, ut quod verba Scripturae tribuit Spiritui Sancto vel Verbo (cf. ib. 43 130 135 239 sq 406).