De inspiratione sacrae scripturae
p. 79
„Nam ex quo beatus David, sicut in superioribus dixi, cunctas, quae populo eventurae erant, rerum eversiones manifeste in Psalmis enarraverat, silentium intermedia tempora occupavit, quia scilicet nihil ab illo vaticinante praetermissum fuerat. Sed enim statim ac tempus adfuit, quo coeperunt adversa pati decem tribus ... divina gratia, rebus iam instantibus, prophetas publice misit, primumque in his Oseam. ... His ita se habentibus, prophetarum quoque vaticinia necessaria erant, quorum ope notum fieret poenas olim a Deo decretas atque a beato Davide praedictas nunc demum inflictum iri, arcana Dei providentia cunctas populi vices moderante.“
Inspirabantur autem prophetae non ad loquendum tantum, sed etiam ad scribendum, et quia non uno tempore mittebantur, sed saepius, prout necessitas exigebat, per intervalla quoque scripserunt. „Hinc exploratum fit, quod multoties diximus, non ad modum Scripturae uno tenore confectae prophetarum verba conscripta esse, sed ex intervallo dictata secundum tempora acceptarum revelationum, quarum instinctu ad populum necessario verba faciebant, divinas illuminationes sequentes.“
79. Modum inspirationis propheticae explicat secundum ea, quae apostolus docet de uno Spiritu, qui dividit singulis, prout vult (1 Cor 12, 6 8 11 et Eph 4, 13).
„Omnia scilicet ab uno Spiritu fieri confirmat, ceterum varias, prout res postulabat, facultates dari, quarum ope gravissimarum rerum notitiam excipiebant prophetae. Itaque ecstasi quidem, ut credibile est, ad sublimiorum rerum cognitionem parabantur. Oportebat enim eorum mentes a praesenti natura procul abesse, ut uni possent revelatarum rerum contemplationi vacare. ... Num prophetae visiones tam terrificas et inenarrabiles percipere potuissent, nisi mentem antea, nempe sub ipsum visionis tempus, a terrenis abalienatam habuissent? ... Iam vero in hac positis condicione interdum quidem tale magisterium exhibebat Sancti Spiritus gratia, ut sibi viderentur audire quodammodo aliquem loquentem eosque erudientem, et eo pacto imbuebantur rerum, quae opus erant, cognitione. ... Interdum etiam post aliquam visionem sibi oblatam loquentis vocem audiebant.“ Rem illustrat exemplo Simonis Petri videntis linteum e caelo demissum et audientis vocem (Act 10, 10 sqq). Et concludit: „Haec res vocatur assumptio, quia gratia Spiritus quasi subito sumens mentem prophetae, eam ad revelationem eorum, quae ostenduntur, convertit.“ Neque vero, ut ibidem notat, visio haec et auditio fiebat oculis et auribus corporeis, sed mere spiritualiter. Sermo et visio est interna vis, qua prophetae sibi videbantur audire vel videre, quae revelabantur. Vel ut alibi ait: „Visionem dicit pro divina revelatione, cuius ope illis contingebat, ut arcanorum scientiam consequerentur. Nam quia et theorias quasdam inenarrabiliter spirituali operatione in animam recipiebant prophetae, et etiam doctrinam futurarum rerum tamquam ab aliquo loquente audiebant secundum operationem a Sancto Spiritu ad eos pervenientem, idcirco et visionem dicit Scriptura et sermonem Domini,
In Osee, Procem.; M 66, 123 sq.
Ib. c. 3, v. 1; M 66, 143.
In Nahum 1, 1; M 66, 402.