De inspiratione sacrae scripturae
p. 80
immo etiam, ut mihi videtur, auditum, propterea quod spiritualis doctrinae notitiam ad instar auditionis cuiusdam recipiebant.
In prophetia igitur sensus quiescunt, sed mens vigilat, et facultates spirituales elevantur ad altiorem cognitionem. Ita propheta interdum loquitur cum Deo et eum interrogat, „revelatione eum ad interrogandum impellente, ut edocendo via pandatur“.
Responsum autem fit „non per vocem extrorsum allatam, sed vi revelationis in mente propria impressam. Sicut etiam beatus Petrus verba illa audiebat: ‚Surgens, Petre, occide et manduca.‘ Patet nimirum haud de caelis allapsam huiusmodi ad illum vocem; alioqui universum mundum implesset dictae rei notitia, sed in eo imprimebatur vox illa tamquam caelitus ad eum demissa.“ „Constat enim quamlibet revelationem et res in ea visas, sive interrogando fit sive respondendo sive quomodolibet, haud aliter quam revelationis typo fieri, ut per haec omnia propheta edoctus, tum ipse futurorum eventuum firmam fidem conciperet atque aliis quoque utilitatem impertiretur.“
Neque solum intellectum, sed etiam voluntatem prophetarum movet Spiritus Sanctus, atque ita quidem, ut certo eboediant. Qua in re pugnat Theodorus contra alios expositores, qui censebant interdum prophetas defuisse muneri suo.
„Age vero, quod aiunt nonnulli Oziam regem a prophetis reprehensum non fuisse, cum sacerdotalia munera obire ausus est, atque ob eam causam propheticum spiritum cunctis esse subtractum, valde id mihi fabulosum videtur.... Est enim prophetarum perpetuus mos spiritualibus revelationibus obsequendi, sive ex earum instinctu loquendum sit sive tacendum, ita ut praeter illas neque dicant quidquam neque reticeant atque ab illis ne latum quidem unguem discedere soleant.“
80. Itaque constat Theodorum non fuisse, quod doctrinam inspirationis attinet, eo sensu rationalistam, quo rationalistae recentes, qui ex omnibus veteribus exegetis solum fere Theodorum sibi placere significant, non ob aliam sane rationem, nisi quia Theodorus a Concilio V damnatus est. Theodorus admittit supernaturalem inspirationem, et alia quoque facta supernaturalia in Scriptura narrata litteraliter explicat et explicata defendit, ut historiam Ionae prophetae . Verum quidem non est, quod ait, revelationem numquam fieri nisi pure spiritualiter; at haec opinio nihil commune habet cum rationalistis nostrorum temporum. Cur igitur Theodorus damnatus est? Ratio praeter ea, quae docuit de Verbo incarnato, est haec, quod de pluribus libris Veteris Testamenti valde audacter in malam partem iudicat, etsi de hac re Concilium nullos canones contra Theodorum statuit.
Imprimis docet in quibusdam libris non apparere spiritum propheticum, sed solum donum prudentiae. „His, quae pro doctrina ho-
In Abdiam 1; M 66, 407.
In Zach. 1, 9 10; M 66, 507 sq.
Ib. v. 11 12; M 66, 510.
In Amos, Prooem.; M 66, 246.
In Ion. 2; M 66, 338.