De inspiratione sacrae scripturae
p. 81
minum scripta sunt, et Salomonis libri conumerandi sunt, id est, Proverbia et Ecclesiastica [Ecclesiastes?], quae ipse ex sua persona ad aliorum utilitatem composuit, cum prophetiae quidem gratiam non accepisset, prudentiae vero gratiam [sine ecstasi], quae evidenter altera est praeter illam secundum beati Pauli vocem“ (1 Cor 13, 8 10). Ergo concedit quidem haec aliquo sensu posse dici inspirata, quatenus e speciali gratia processerunt, sed negat esse inspirata pleno illo sensu, quo scripta prophetica inspirata sunt. Peius vero est, quod vult scriptorem libri Iob esse hominem paganis fabulis addictum, qui ex vanae gloriae cupiditate pulchram historiam Iob a se in populi traditione inventam inconcinnis declamationibus turpaverit; porro Canticum Canticorum nihil esse nisi carmen nuptiale . Haec et alia similia causa fuerunt, et quidem iusta, damnationis.
Notatu dignum est, quod Theodorus versionem Septuaginta valde praedicat et omnibus aliis praefert , et quod inculcat Scripturam non vocari sanctam propter litteras et characteres, sed propter prophetiam, quae ex revelatione Spiritus Sancti in ea continetur . Expositionem ubique amplectitur litteralem, typos quidem non negat, sed restringit sicut et vaticinia messianica .
81. Vitia omnia exegetica, quae Theodoro obiciuntur, his verbis comprehendit Leontius Byzantinus:
„Non nisi debacchationes Scripturarum interpretationes, quas in eas composuit, appellare possum.... Quia parum ei erat cum hominibus certare, aggreditur et petit gloriam Spiritus, omnes ab eo inspiratas divinorum vatum Scripturas excelsas humiliter interpretans, et ex numero a Deo constituto sacrorum librorum [quosdam] eximens. Magnum Dei servum Iob... conviciose arguebat et Scripturam Spiritus Sancti de eo abrogabat, quam magnus Iacobus in Epistula sua catholica confirmans ait: Patientiam Iob audistis.... Ob quam causam, ut arbitror, ipsam Epistulam magni Iacobi et alias deinceps catholicas abrogat.... Inscriptiones hymnorum et psalmorum et canticorum penitus eiecit, et omnes Psalmos iudaice ad Zorobabelem et Ezechielem retulit, tres tantum ad Christum referens. Immo et sanctissimum sanctorum canticorum Canticum, ab omnibus divinarum rerum peritis et ab omnibus Christianis laudatum.... secundum fornicariam suam opinionem et linguam ultra modum audax e sacris libris eximens abscidit.... Libros Paralipomenon, primum et secundum, malum malo addens, et Esdram, sicut supradictos, repudiavit.“
M 66, 697; cf. Kihn, Theod. v. Mops. 61 sqq.
In Sophon. 1; M 66, 451 sqq. In Rom. 1; M 66, 787.
Cf. Kihn l. c. 136 sqq.
Contra Nestor. et Entych. 3, 7 sqq; M 86a, 1363 sqq. De Theodori fratre, qui similes opiniones habuit, sed magis moderatas, cf. Bardenhewer, Polychronius, Bischof von Apamea, Freiburg 1879.