De inspiratione sacrae scripturae
p. 82
Hac igitur ratione in Schola Antiochena ex animo impugnandi Alexandrinos nonnulli ultra limites veri excesserunt. At in hac ipsa Schola exstiterunt alii viri eximii, qui correxerunt, quod peccatum erat.
82. Theodoretus Cyrensis, qui iure maximus exegeta Scholae Antiochenae habetur, suam a Theodori diversam sententiam exponit in prooemio Commentarii in Canticum.
„Divinarum Scripturarum expositio cum animum purum atque ab omni macula alienum requirit, tum mentis oculos acres, qui et res divinas queant perspicere et in penetralia Spiritus ingredi audeant, tum linguam eiusmodi, quae menti inserviat eiusque sensum explicet pro dignitate.“ Ideo vult recurrere ad „orationem et preces, quarum praesidio potissimum egent ii, qui ad Sacrosanctae Scripturae cognitionem cupiunt pervenire. . . . Ceterum quia nonnulli eorum, qui Canticum canticorum calumniantur ac spiritualem esse librum negant, fabulas quasdam ne aniculis quidem delirantibus dignas contexunt . . . necessarium esse putavimus, ut in ipso interpretationis initio prius falsas ac perniciosas istorum opiniones confutemus. . . . Atqui debebant isti longe vel sapientia vel spiritu praestantiores quam se agnoscere sanctos Patres, qui librum hunc inter divinas Scripturas collocarunt eumque ut spiritualem canonizantes Ecclesia dignum censuerunt. Sed quid necesse est, recentioris memoriae Patrum auctoritatem adhibere, cum ipsius divini Spiritus uti liceat testimonio?“ qui scl. Esdram inspiraverit ad omnes libros sacros Veteris Testamenti restituendos, ut habetur in quarto libro Esdrae (14, 18 sqq). „Si igitur Esdras, nullo adiutus exemplari, sed divino Spiritu afflatus, haec ad omnium utilitatem conscripsit, qui fieri potest, optimi viri, ut liber hic argumentum illud contineat, quod affirmatis? Impudica enim scripta non a Spiritu divino, sed diabolico proficiscuntur. . . . Verum ne nobis tantum consulere, adversarios autem neglegere videamur, age, unde morbi occasionem arripuerint, investigemus. . . . Legentes, ut arbitror, hoc volumen et animadvertentes in eo unguenta et oscula . . . cum propriam divinae Scripturae consuetudinem ignorarent, noluerunt ingredi et litterae velum transilire atque intus Spiritum intueri ac revelata facie gloriam Domini contemplari, sed, quae dicta sunt, carnaliter intellegentes, in hanc blasphemiam prolapsi sunt. Oportebat autem eos considerare hunc esse etiam in Vetere Testamento divinae Scripturae morem, ut multa figurate dicat et sub aliis vocabulis alia significet. Nam cum de Babyloniae rege loqueretur . . . „aquila, inquit, grandis magnarum alarum, longa extensione, unguium plena, quae habet ductum intrandi in Libanum, abstulit electa cedri et summitates teneritudinis eius avulsit.“ Nec quisquam tamen unquam per aquilam aquilam, neque per Libanum Libanum, neque per cedrum cedrum intellexit; sed pro aquila, quae est regium animal, regem ipsum, pro alis autem magnis amplitudinem regni, pro unguium vero multitudine copias militum. . . . Verum necesse non est cuncta commemorare, quae per translationem divina dicit Scriptura. . . . Arbitror autem sapientem Salomonem a patre, utpote propheta, ac magno quidem propheta, edoctum haec conscripsisse. . . . Omissa igitur disputatione,