De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 85

sect. 5. n. 13, de gratia l. V. c. 20. n. 22. segg., l. VI. c. 6. n. 4.) Rem per exemplum ante oculos ponamus. Supponamus ut factum certum vel etiam ut rem a Deo revelatam, librum de imitatione Christi totum quantum per actum meritorium ideoque sub illustratione gratiae ordinariae editum fuisse. Posita hac hypothesi quaero: Si quis quaedam ex iis, quae in hoc libro leguntur nec aliunde ex Scriptura vel traditione ac revelatione divina desumpta esse inveniuntur, ut est e. gr. narratio illa, quae habetur l. I. c. 25. n. 2, vera esse negaret aut vocaret in dubium; num is propterea ut haereticus, aut blasphemus aut utcumque in Deum iniurius traduci poterit? Nequaquam. Et nihilominus sine ullo dubio id omnino dicendum esset, si quis narrationem aliquam vel minimam, quae in Scriptura legitur, in dubium vocaret. Apparet ergo, quomodo lumen intellectus, de quo hic agimus, ab ordinaria mentis illustratione, quae fit per gratiam actualem, toto fere coelo differat.

92. Pressius loquendo hoc lumen extraordinarium non gratiis gratum facientibus, sed gratiis gratis datis accensendum est. Id facillime intelligitur. Nam lumen istud directe et ex primaria intentione Dei non ad utilitatem illius, cui conceditur, h. e. ad utilitatem scriptoris sacri, sed in utilitatem aliorum seu melius ad utilitatem totius ecclesiae conceditur. Imo etiam inter gratias gratis datas haec est una ex magis extraordinariis. Nam ea gratia ante omnia iam tempore Apostolorum, ubi hoc charisma in ecclesia vigebat, paucis admodum viris neque omnibus Apostolis concessa fuit. (n. 341.) Praeterea charisma hoc post tempora apostolica in ecclesia cessavit omnino, dum aliae gratiae gratis datae suo modo in ecclesia perpetuo perseverant. (Cfr. Kleutgen opusc. de sent. Less. III. n. 24.)

Ex his perspicies, quid censendum sit de iis, qui duplicem gradum inspirationis distinguunt, superiorem scilicet et inferiorem. (Cfr. Kihn Theodor v. Mopsvest. u. Iunil. Afric. n. 67.—69.) Si enim etiam in inferiori inspirationis gradu talem Dei influxum adstruunt aut admittunt, ut, quae scribuntur, ex ipso modo, quo scribuntur, infallibilia fiant et divinae innitantur auctoritati; tunc ea vera est inspiratio et, quae ita inspirata sunt, ab aliis, quae altiorem gradum tenere dicuntur, aut nulla ratione aut solum accidentaliter differunt. Si vero quae inferiorem gradum inspirationis habere dicuntur, solummodo sub ordinaria gratia conscripta esse supponuntur aut utcumque ex ipso modo scriptionis divinam auctoritatem vindicare sibi nequeunt, tunc de vera inspiratione circa ea sermo esse non potest.