De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 91

erit. At nullum horum dici potest. Nam uteunque Caius auctor libri esse supponatur, si vero aliquo sensu auctor est, ipsi etiam simul cum Sempronio ratio publicationis ipsius libri eorumque omnium, quae ex ea publicatione per se nascuntur, subeunda erit. Hoc autem in suppositione, quod Sempronius sine Caii consensu aut mandato egerit, apertissime iniustum est et falsum. Ante omnia enim in hypothesi fieri per se potuit, ut Caius omnino nihil de libri publicatione sciverit aut suspicatus fuerit. Insuper praesumendum est, ideo Caium eas res, quae in libro a Sempronio edito leguntur et quas ipse iam ex longo tempore cognoverat, scriptis edere noluisse, quia rationem talis publicationis in se suscipere noluit. Iam vero quomodo ab eo ratio publicationis exigitur; quomodo is auctor libri dici potest, qui de eius publicatione ne cogitabat quidem vel ab ea ideo praecise abstinuit, quia eius rationem in se suscipere noluit? Ceterum ut in hac re omnis difficultas tollatur, haec perpende. In casu descripto Sempronius primo sensa a Caio accepta perfecte sibi appropriavit; deinde, dum librum propria sponte conscripsit proprioque nomine edidit, omnia non ut aliena sed vulgavit ut sua. Caius vero eo ipso, quod sensa sua communicavit Sempronio, non quidem expresse sed virtualiter concessit, ut Sempronius iis per fas aut nefas ut propriis uteretur. Manet ergo verum, quod diximus: In hypothesi exposita Sempronius librum potest et debet dicere suum; Caio vero nullum ius est, quo librum suum dicere possit. Quod Caius postulare potest, illud est, ut Sempronius lectores moneat aut saltem data occasione non diffiteatur, quantum in conscribendo libro illo Caii ingenio adiutus fuerit. Ex his in rem nostram ita concludimus. Si Deus, dum auctor alicuius libri existere

Non negamus, utilitatem aut damnum, quod ex tali libro forte exoriatur, certo modo ad Caium etiam spectare. Ideo non contendimus, eum reddendae rationis omnino immunem esse. Cum enim ad Sempronium loquebatur, suspicari potuit, fore, ut Sempronius ea, quae ab ipso acciperet, per scriptum publicaret. Sed haec obligatio, qua de consequentiis illius publicationis Caius aliquatenus tenetur, ab obligatione auctoris longissime distat. Quod si ponas, Caium, postquam Sempronius dictum librum proprio Marte et sine Caii mandato composuerat, in eius publicationem consensisse, ante omnia hypothesis substantialiter mutatur. Deinde neque ita Caius libri auctor dici posset, ut ex supra (n. 57. seqq.) dictis patet.