De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 92
velit, nolit uti supra (n. 39. 40.) descriptis mediis omnino extraordinariis, tunc homini, cuius opera uti placet, aut expresse mandare debet aut hominem illum alio aequipollenti influxu impellat necesse est, ut ea, quae ratione supra (n. 76. seqq.) descripta Deo suggerente cognoverat, etiam Dei nomine scriptis consignet. Quare Deum sensa omnia hagiographis in sensu superius descripto primitus communicasse per se solum ad inspirationem non sufficit. (Cfr. Apoc. I. 11.)
96. Hoc a simili confirmare possumus ex iis, quae aliquando in Prophetis acciderunt vel accidere potuerunt. Prophetae scilicet, quando ut Prophetae i. e. stricte Dei nomine loquebantur, non solum a Deo interne illuminabantur, ut, quae Dei nomine loquenda essent, divino lumine cognoscerent, sed simul interno Dei nutu ferebantur et interdum pene cogebantur, ut, quae Deo suggerente intus cognoverant, viva voce exterius manifestarent. (Num. XXII.—XXIV.) Unde Petrus (II. ep. I. 21.), ubi de prophetia simul et de inspiratione librorum loquitur atque significat, qualis Dei influxus in his locum habeat, maxime iuxta textum originalem directe et primarie motionem divinam adstruit, qua voluntas Prophetae aliaeque potentiae exsecutivae ad loquendum incitantur et veluti irresistibili vi aguntur ac feruntur. Ita enim scribit Apostolus: ὁ γὰρ θελήματι ἀνθρώπου ἡνέχθη προφητεία ποτέ, ἀλλὰ ὑπὸ πνεύματος ἁγίου φερόμενοι ἐλάλησαν ἀπὸ θεοῦ ἀνθρώποι. Et re quidem vera pone Prophetam, qui cum in mente sua per lumen propheticum de re quapiam divinitus edoctus fuerit nullum tamen ad loquendum mandatum nullamque pro voluntate motionem divinitus acceperit. Si vir huiusmodi manentibus hisce rerum adiunctis ad loquendum sponte prosiliat, quid de eius locutione iudicandum erit? Utique res, quas profert, res divinitus revelatas dicere poterimus. Item concedimus, locutionem istam aliquatenus dici posse verbum Dei, sensu scilicet obiectivo. At negamus, ita dici posse in sensu causali. (Cfr.
Facile intelligitur, influxum Dei in hominem licet in se efficacissimum simul esse posse occultissimum. Quare Deo omnipotenti certe modus non deerit, quo absque expresso mandato ita in hominis agat voluntatem, ut homo proprio sensu tamquam instrumentum seu minister Dei se habeat i. e. non suo sed Dei nomine agat.
In hoc textu aut supponi aut subindicari etiam illustrationem intellectus supra (n. 84.) iam monuimus.