De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 93

n. 58. 59.) Aliis verbis in dicta hypothesi, dum vir ille coram loquitur, dici nullatenus potest: Hic et nunc per os hominis istius Deus ad nos loquitur. Hoc tamen est, quod significare intendimus, dum locutionem alicuius simpliciter verbum Dei seu prophetiam dicimus. Pari igitur ratione, si quis sine ullo nutu divino, qui vero mandato aequivaleat, in libro edito scripsisse supponatur, quae suo tempore Deo revelante acceperat, talis liber non poterit dici simpliciter liber inspiratus seu verbum Dei scriptum in sensu causali. Iam vero hic sensus isti locutioni naturalis est. (Cfr. n. 14.) Id inde fit manifestius, quia in casu cum veritate dici non potest: Hic liber Deum habet auctorem seu, quod idem est, liber iste a Deo opera viri illius est editus.

97. Assertio secunda. Divinus hic impulsus non solum ad voluntatem sed mediate saltem etiam ad vires exsecutivas et, ubi agitur de inspiratione ad scribendum, ad ipsam etiam scriptionem aliquo modo extendi debet. Assertio ista in hac sua generalitate non videtur habere difficultatem. Ea iam in superioribus demonstrata haberi potest vel saltem ex dictis facile colligitur. Nam, ut paulo antea (n. 95.) demonstratum est, ad inspirationem talis influxus Dei circa voluntatem hagiographi postulatur, quo Dei nomine agat seu Dei nomine scriptis exprimere aggrediatur, quae Deo suggerente cognoverat. Quo posito sufficit mente recolere, quid experientia et sana philosophia de viribus exsecutivis doceat. Scilicet vires istae in homine immediate et necessario voluntatis imperio subiiciuntur. Quae cum ita sint, qui voluntatem ad opus aliquod externum exsequendum movet efficaciter, eo ipso mediate saltem sed pari omnino efficacia etiam vires exsecutivas movere censendus est. Solum hic remanet notanda differentia, quae inter inspiratio-

Per haec tamen, ut apparet, nullatenus concluditur, sacrum scriptorem sub inspirationis charismate non manere liberum. Si enim homo alium hominem facile inducere potest, ut non quod ille sed quod ipse vult, faciat aut scribat aut loquatur, quin ei libertatem auferat; multo magis Deus id efficere poterit, qui teste Augustino (de corrept. et grat. c. XIV. n. 45.) habet convertendorum cordium omnipotentissimam potestatem. Unde, ut patet, nihil huc spectat doctrina seu quaestio, quam aliqui huc transferre volebant, an scilicet Deus mediante praedeterminatione physica in sensu Thomistarum, an vero alia via in inspirandis Prophetis et hagiographis finem suum assequatur. (Cfr. Cherub. a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 6. et hic n. 101.)