De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 94
nem ad loquendum et inspirationem ad scribendum obtinet. Igitur tum ex veritate rei tum ex optimorum auctorum sententia ad scriptionem libri inspirati inspiratio prophetica ad loquendum non sufficeret. Nam pro scriptione libri inspirati influxus divinus manifesto proprie ac directe ad ipsam scriptionem terminari debet et non ad solam locutionem aut ad aliam quamcunque actionem externam. Etiam hoc iam in antecedentibus includitur. Nihilominus ita potest uberius declarari. Si ponimus, influxum divinum per se nonnisi ad loquendum incitare, non vero directe ad scribendum impellere; profecto in virtute influxus illius Propheta, in quantum Propheta est Deoque perfecte subordinatus Dei organum constituitur, non ad scribendum sed solum ad loquendum se accingere poterit. Quodsi ponis, Prophetam cum hoc influxu seu mandato ad loquendum non loqui velle sed scribere vel, quod prius ore protulerat, postea etiam scriptis consignasse; tunc Propheta iste manifesto mandatum divinum excessisse deprehenditur. Quare ex rationibus saepius iam expositis utique locutio, et si vis, etiam res et sententiae earumque manifestatio Deo attribuenda Deique opus dicenda erunt. At liber qua talis seu manifestatio, praecise qua scripta manifestatio est, opus Dei dici minime poterit. Consequenter quia hoc est, quod proprie nomine libri inspirati significare intendimus, talis liber proprio sensu liber inspiratus dici non poterit; licet aliquo sensu liber sacer dici debeat, cum sit scripta expressio locutionis propheticae et nonnisi res divinitus revelatas seu inspiratas contineat. Ratio est manifesta. Aliud enim ago mandando, ut alter meo nomine loquatur, et aliud, ut meo nomine scribat. Quae enim scribuntur, ut hoc unum discrimen indicem, diutius permanent et latius divulgantur, quam quae semel ore proferuntur. Unde ut ad saepe adhibitum argumentum et exemplum revertamur, si Caius Sempronio mandat, ut quae ex suo ore audivit, coram determinatis hominibus suo nomine loquatur, Sempronius vero, quae a Caio audivit, insuper non solum scriptis consignet sed et scripta Caii nomine ubique divulget; Caius de hoc facto iure cum Sempronio conqueritur iureque negat, se scriptorum, quae suo nomine circumferuntur, auctorem esse. Quare merito pro iis, quae ex illo libro qua tali seu ex suis sensis praecise qua scriptis expressa sunt et in vulgus edita, forte enascuntur, ra-