De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 95
tionem subire detrectat, quam totam in Sempronium reiicere potest. Et haec quoad rem praesentem per se sufficerent. Nihilominus integritatis atque claritatis gratia aliam assertionem subiungimus.
98. Assertio tertia. Pro viribus exsecutivis influxus Dei non necessario est influxus extraordinarius et immediatus, sed mediatus ille per se sufficit, qui ex voluntate sponte in inferiores vires manat adiuncta simul ad praecavendos errores continua et immediata Dei assistentia. Haec assertio non est nisi repetitio eorum, quae supra (n. 74. 5.) diximus. Quare ea per se clara videtur nec demonstratione aut ulteriore explicatione indiget. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph. disp. III. art. 6. § 3. n. 32.)
Punctum secundum.
Ulterior huius rei explicatio.
99. Primo hic similiter notandum est, Dei influxum in voluntatem auctoris hagiographi toto genere differre ab influxu gratiae ordinariae, quae, in quantum pro voluntate datur, a dogmaticis gratia inspirationis dicitur. Differunt enim hae gratiae sicut supra de illustratione intellectus diximus, ante omnia fine idque quam longissime. Inspiratio enim voluntatis, de qua nos hic loquimur, connaturale et homogeneum illuminationis supra (n. 76. 88.—91.) descriptae complementum est et cum ea unum completum inspirationis charisma constituit. Est ergo haec gratia ante omnia sicut illa gratiis gratis datis accensenda. Hoc, ut per se patet, de gratia inspirationis ordinariae dici nequit. Differunt item plurimum essentia atque efficacia. Id hoc modo declarari potest. Quaerunt et in utramque partem disputant theologi scholastici, utrum homo, dum sub influxu gratiae ordinariae constitutus est, considerandus sit tamquam instrumentum Dei et per hoc rationem causae principalis penitus amittat, an vero etiam sub illa gratia, servata utique semper dependentia debita a Deo tamquam a causa prima, suo modo tamquam causa principalis haberi possit ac debeat. (Cfr. Suarez de grat. l. V. c. 20, VI. c. 6; Less. de grat. effic. c. 14. n. 7.)
An et quantum Dei influxus ad electionem singulorum verborum et ad totum elocutionis genus extendendum sit, opportuniori loco (n. 288. seqq.) disputabitur.