De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 96

Nos hic istam quaestionem haud ingredimur. Nobis sufficit notasse, hanc rem inter theologos valde controversam esse et sententiam, quae hominem sub gratia ordinaria nonnisi causam instrumentalem esse asserit, nisi aliquo modo temperetur, sensu communi haud parum repugnare. Econtra sub influxu Dei, qualem pro hagiographo postulamus, in omni rigore veritatis et sine ullo dubio hagiographus tamquam instrumentum Dei proprie dictum considerandus est, animatum quidem, ut res ipsa clamat, non inanime. Est ergo influxus iste influxus sui generis, qui ab ordinaria motione gratiae longissime differt.

100. Haec differentia sequenti consideratione magis illustratur. In inspiratione sive ad loquendum, quae proprie prophetia dicitur, sive ad scribendum, quae commune nomen retinet, terminus seu effectus actionis i. e. sermo vel scriptum primarie ac proprie Deo tribuitur non homini. In prophetia enim non homo sed Deus loquitur utique per hominem. Idem dic de libro auctoris hagiographi. Per libros enim inspiratos Deus ad homines quasi per missam ad eos epistolam loquitur. Unde quicumque effectus ex huiusmodi locutione vel scripto per se nascuntur, proprie ac primarie Deo tribuuntur atque imputantur. Quae omnia e contrario accidunt in homine, qui sub gratia ordinaria vel scribit vel loquitur. Nam licet etiam in hac suppositione hominis opera suo modo ultimatim Deo adscribenda sunt; nihilominus in sensu consueto et secundum imputationem, quae moralis dicitur, talia opera homini non Deo in meritum tribuuntur. Aliis verbis non Deus sed homo proprie est, qui sub gratia ordinaria agit et loquitur idque suo non Dei nomine. Quis enim v. gr. quando homo sub influxu gratiae ordinariae nos corripit vel ad bonum hortatur vel scribit quaedam ad aedificationem aliorum, ferret eum, qui non solum diceret, ultimatim et certo quodam sensu Deum ipsum per illum hominem nos corripere, hortari atque instruere, sed potius stricte contenderet, ita omnino et non aliter dicendum esse, si proprie et stricte loqui voluerimus?

Ea quaestio, ut nobis videtur, aut unice aut praecipue ab accurata definitione causae instrumentalis dependet.

Huc refer Psalm. CXIII. 9; I. Corinth. IV. 7. et alia huiusmodi et confer I. Cor. IV. 5.

Si theologi et ascetae docent, omnia bona et mala ad Deum esse referenda, id alio sensu minus stricto intelligendum est. Hoc patet ex