De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 97

101. Ex altera parte ad inspirationem nullo modo requiritur in auctore hagiographo raptus aut alienatio sensum aut suspensio libertatis aut usus rationis. (Cfr. Franzelin l. c. thes. III. coroll. 2.) Ratio horum omnium manifesta est. Haec nimirum aut sunt charismata omnino extraordinaria, quae nullo necessario vinculo cum inspiratione connectuntur, ut est raptus indeque consequens alienatio sensum; aut pro homine statum important, qui non solum extraordinarius sed insuper naturali eius conditioni contrarius est, qualis est suspensio libertatis aut usus rationis. Licet enim hanc libertatis suspensionem Deus absoluta sua potentia in homine inducere posset, ea tamen libertatis privatio per se et hominem, qui eam patitur, et Deum, qui eam induceret, parum decere cognoscitur. Dicimus igitur, raptum, et idem est de reliquis, quae hic tetigimus, cum inspiratione nullo vinculo necessario necti. Ratio est, quia etiam sine raptu et cum pleno usu rationis ac libertatis fieri potest, ut quis Dei mandata exsequatur et tamquam Dei instrumentum agat. Porro quae necessario nexu cum inspiratione haud cohaerent, eidem absolute loquendo supervenire quidem poterunt. At ea per se pro inspiratione nullatenus postulanda sunt, nec generatim in homine aut praesumenda aut sine speciali ac plena demonstratione admittenda. Insuper Patres et scriptores catholici, prout notum est, contra nonnullos sectarios maximeque contra Montanistas negaverunt, Prophetas sive in loquendo sive in scribendo exstasin passos fuisse. (Cfr. comm. in Isa. inter opp. Basil. n. 5; Euseb. Hist. eccl. l. V. c. 17. cum nota Valesii; Cherubin. a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 6. § 1. et 2;

malis moralibus. Haec enim ex omnium doctrina Deus non facit sed tantummodo permittit. Nihilominus et ipsa pariter ad Deum referenda esse ascetae communi consensu monere solent. Si deinde ex doctrina theologorum (cfr. Ripalda l. c. disp. 50.) opus hominis, ad quod qualitercumque interna gratia supernaturalis concurrere supponitur, malum esse non potest, id non inde praecise consequitur, quia opera per gratiam edita in sensu morali Deo imputanda sunt et ita, si qua esset in eis culpa, ea in Deum recideret. Ratio, cur gratia ad mala opera non concurrit, aliunde petenda est. Alii nimirum docent, omnem gratiam supernaturalem ex natura sua nonnisi ad honum morale concurrere posse, alii hoc in dubium vocare haud verentur et solum contendunt, Deum saltem in praesenti ordine auxilia supernaturalia nonnisi ad honum concedere decrevisse. (Cfr. n. 92.)