De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 98
Denzinger l. c. n. 120.) Imo videmus, a quibusdam auctoribus aliquando vel eos vituperari interpretes, qui docent aut supponunt, sacros auctores aut generalius Prophetas non semper totum sensum eorum, quae scribebant aut proferebant, undequaque perspectum habuisse. (Cfr. Kihn Theodor v. Mopsvestia n. 143. 152. 156. 157. 159. et hic supra n. 92.) Summo ergo iure sine competenti demonstratione alia, quae graviora sunt, a scriptoribus hagiographis excludimus.
Corollarium. 102. Inspirationis conceptu satis declarato possumus per omnia perfecte indicare discrimen, quod intercedit inter librum inspiratum et inter infallibiles ecclesiae definitiones. Hoc igitur discrimen, quod maximum in se est, ad sequentia capita reducitur. 1. In libro inspirato omnia sunt revelata et infallibiliter vera, quod de ecclesiae definitionibus eodem modo dici non potest. Nam in definitionibus ecclesiae ea solum iuxta
Ibi praeter citationem Eusebii hic adductam corrigenda est citatio Athanasii et loco 3. ponendum 4.
Non recte nihilominus sentiret, qui non solum contenderet, haec inspirationi non esse necessaria aut convenientia, sed insuper assereret, cum iis inspirationem nullatenus stare posse. Haec enim et similia, quibus fit, ut, qui talia patitur, quae scribit aut loquitur non intelligat, nullatenus laedunt inspirationem libri, seu inspirationem, quam dicunt terminativam. Aliis verbis haec per se non prohibent, quin verba, quae scribuntur aut ore proferuntur, sensu divino plena sint Deique nomine proferantur aut scribantur. Nam v. gr. verba Balaam non minus prophetica fuissent, si ea Balaam non solum, ut Scriptura indicare videtur, fere invitus sed insuper alienatus a sensibus et sine ulla intelligentia subiectiva protulisset, dummodo supponatur, ea instinctu divino prolata fuisse et ab adstantibus vel ab aliis intelligi potuisse. Idem dic de scriptore hagiographo, qui in scribendo similia pateretur. Quod in tali casu imperfectum dicendum erit, est inspiratio hagiographi seu inspiratio activa aut melius subiectiva. Nam si hagiographus ipse, quae dicit aut scribit, non intelligit, ipse nonnisi imperfecte inspiratus apparet. (Cfr. n. 94.) Denique si, quod fieri potest, cogitatur raptus aut alienatio sensum, cum quibus stat perfectus usus intellectus et voluntatis, talis raptus aut alienatio sensum etiam subiectivae inspirationi nullatenus adversaretur. Nec Patres, cum raptum excludunt, talem raptum prae oculis habuisse videntur. (Cfr. n. 96.) Ceterum aliud est ponere, hagiographum nihil intellexisse, aliud non intellexisse omnia. Quare factum quod spectat, praesertim cum de sensu mystico agitur, nil prohibet supponere, Prophetas aut hagiographos aliquando, quae proferebant aut scribebant, non undequaque perspecta habuisse. Nullo enim certo argumento ostenditur contrarium. (Cfr. Cherubin. a s. Ioseph. l. c. disp. III. art. 3. p. 1. n. 12. seqq. § 3. n. 86. seqq. et hic. n. 94.)