De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 99

communem theologorum doctrinam infallibiliter vera sunt, quae stricte definitionem constituunt. Ea vero, quae insuper talibus definitionibus adiungi vel etiam immisceri solent, qualia sunt utplurimum declarationes, argumenta et huiusmodi, tanta auctoritate non gaudent. (Cfr. Kleutgen l. c. 1. B. 1. Abth. n. 53. seqq.; Heinrich. Dogm. Theol. 2. B. 3. Buch. 5. Kap. § 89.) Insuper, ut omnibus notum est, definitio ecclesiae interdum circa sic dicta facta dogmatica versatur, quae, licet per definitionem ecclesiae infallibilem nanciscantur veritatem, non tamen in se revelata sunt vel per definitionem ecclesiae revelata fiunt. (Cfr. Franzelin. de Trad. div. thes. XII. in scholio.) 2. Quae in libro inspirato leguntur, eo ipso quod ibi leguntur, habenda sunt et intelliguntur revelata, sive simul in aliis revelationis fontibus contineantur sive non. Aliis verbis liber inspiratus est fons revelationis primitivus. Econtra quae in definitionibus ecclesiasticis continentur, si, quod communiter contingit, revera sunt revelata, non tamen ideo praecise et primarie revelata sunt, quia ibi leguntur, sed quia ex aliis fontibus revelationis eo translata fuerunt i. e. definitiones ecclesiasticae nonnisi fontem revelationis derivatum et secundarium constituunt. (Cfr. Kleutgen de sent. Lessii I. n. 5.) Unde 3. ad tales definitiones, suppositis fontibus revelationis primitivis, non requiritur necessario influxus Dei positivus neque extraordinaria Dei actio, sed sufficit assistentia Dei passiva seu providentia Dei in oeconomia praesenti ordinaria. Econtra ad librum inspiratum praeter similem Dei assistentiam ex dictis semper requiritur influxus Dei non tantum utcumque positivus sed omnino extraordinarius tum in mentem tum voluntatem auctoris hagiographi. 4. Libri inspirati Deus ab initio et independenter ab homine ideam concepit tamquam operis sibi proprii i. e. tamquam operis a se suoque nomine edendi; quod de ecclesiae definitionibus pariter dici nequit. Eae enim definitiones aliud reapse non sunt quam opus magisterii ecclesiastici. Tandem 5. pro libris inspiratis, ut suo loco (l. IV. cap. 2. art. 3.) videbimus, Deus saltem aliquatenus etiam genus scriptionis et elocutionis seu formam exteriorem tum ab initio mente sua concepisse ac determinavisse tum suo tempore mediante auctore hagiographo, qui eo opere speciali eius providentia regebatur, in librum ipsum induxisse censendus est; quod item de ecclesiae definitionibus nullatenus praesumendum est.