De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 100
Scholion. 103. Hic quaeri potest, 1. num auctores hagiographi inspirationis suae semper sibi conscii fuerint, aut si hoc factum in universum asseritur, num 2. hypothesis contraria saltem possibilis censenda sit. Has quaestiones modo solvemus; sed, ut via evadat planior, incipimus a posteriore. Dicimus igitur: Non opparet omnino impossibile, auctorem inspiratum inspirationis suae aliquando non sibi satis conscium fuisse. In hac assertione demonstranda ante omnia prae oculis habendum est generale theologorum principium, quo nihil Dei potentiae denegandum est, nisi quod evidenter impossibile et contradictorium appareat. Iam vero non video, quomodo in nostra assertione aliquid, quod aperte impossibile aut contradictorium videatur, inveniri possit. Huc accedit, quod sacri scriptores nonnunquam ita loquuntur, ut inde saltem prima fronte colligendum videatur, eos de inspirationis gratia a Deo accepta nihil omnino cogitasse. A nobis saltem difficulter intelligitur, quomodo hagiographi ita loqui potuerint, sicut hinc inde reapse loquuntur, si ipsis clare perspectum fuisset, se inspirationis charismate gaudere. Et nihilominus ex dictis firmiter tenendum est, eos auctores tum in genere tum in specie, dum illa scriberent, inspirationis charismate instructos fuisse. Et revera interpretes ac theologi communiter concedunt, in exponendis huiusmodi locis sine inspirationis praeiudicio concedi posse, sacros auctores, dum haec scriberent, inspirationem suam aut omnino ignorasse aut saltem non clare cognovisse. Cur ergo contra tantam verborum vim et contra tot auctores sine evidenti ratione possibilitatem huius rei negabimus?
104. Ceterum haec res ita positive suaderi posse videtur. Experientia teste nonnunquam fit, ut homo maximum in intellectum et voluntatem alterius exerceat influxum ac veluti imperium; et simul influxus ille aliquando manet adeo occultus, ut vir ille parum aut nihil sibi conscius evadat, quantum influxum et imperium ab extrinseco seu ab alio patiatur. Addimus, fieri posse, ut occultus hic influxus interdum adeo sit efficax, ut unus vere minister et veluti instrumentum alterius effici videatur. Ita v. gr. ludi magister veritatibus quibusdam ex ordine propositis aut per quaestiones apte et artificiose inter
Huc pertinet ante omnia, quod dicit auctor secundi libri Machabaeorum tum in procemio tum in conclusione libri, de quibus inferius plura.